Digesta Iustiniani 37.6.3.2
inscriptio Iulianus libro vicensimo tertio digestorum
D.37.6.3pr. Prætor non sub condicione collationis bonorum possessionem contra tabulas promittit, sed demonstrat, quid data bonorum possessione fieri oportet․ alioquin magna captio erit emancipati, si non aliter bonorum possessionem accipere intellegeretur, nisi cavisset de collatione: nam si interim ipse decessisset, heredi suo nihil relinqueret․ item si frater eius decessisset, non admitteretur ad bonorum possessionem․ quid ergo est? Intellegendum est bonorum possessionem accipere et antequam caveat, sed si non caverit, ita observabitur, ut tota hereditas apud eum, qui in potestate fuerit, remaneat.
D.37.6.3.1 Emancipatus filius controversiam facit impuberi, qui se filium et in potestate patris fuisse dicit: quæro, si bona sua ei emancipatus conferre debeat․ Paulus notat: puto conferendum esse exacta cautione, ut victus sicut hereditatem, ita et quæ collata sunt præstet.
D.37.6.3.2 Iulianus: Quotiens contra tabulas bonorum possessio datur, emancipati bona sua conferre debent his solis, qui in potestate patris fuerint․ hoc quemadmodum expediri oporteat, quæri solet: nam si bona a patre relicta et emancipatorum in medium conferantur et ita viriles partes sumantur, eveniet, ut et emancipatis quoque collatio ab ipsis facta prosit․ videamus ergo, ne commodissimum sit emancipatos quartam partem ex bonis paternis ferre, ex suis tertiam: quod dico, exemplo manifestius fiet․ ponamus patrem quadringenta reliquisse et duos in potestate filios, duos emancipatos, ex quibus alterum centum, alterum sexaginta in bonis habere: is qui centum habebit centum triginta tria et trientem feret, is vero qui sexaginta contulerit centum viginti, atque ita eveniet, ut collationis emolumentum ad solos, qui in potestate remanserint, perveniat.
D.37.6.3.3 Emancipati bona sua conferre cum his, qui in potestate fuerunt, iubentur.
D.37.6.3.4 Quare sicut is, qui in potestate est, dotem uxoris præcipit, ita emancipatus quoque, quasi præcipiat, retinere debet.
D.37.6.3.5 Emancipatus præteritus si, dum deliberat, caverit de bonorum collatione nec bonorum possessionem petierit, agente fratre ex stipulatu ipso iure tutus erit․ sed et si pecuniam contulerit, condictione eam repetit: omissa enim bonorum possessione incipit pecunia sine causa esse apud heredem.
D.37.6.3.6 Qui duos filios in potestate habebat et ex uno eorum nepotem, emancipavit filium, ex quo nepotem habebat: deinde emancipatus factus procreavit filium, quem avus in locum filii adoptavit et vel intestatus, vel testamento facto præterito emancipato filio, decessit: quæsitum est, quid de bonorum possessione, quid de collatione iuris esset․ respondi bonorum, de quibus quæritur, tres partes fieri debent, ex quibus una pertinet ad filium qui in potestate remansit, altera ad nepotem, qui in locum filii adoptatus est, tertia ad emancipatum filium et nepotem, qui in potestate remanserit, ita ut pater soli ei conferat, cum quo bonorum possessionem accipiat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
