Digesta Iustiniani 37.6.2.9
inscriptio Paulus libro quadragensimo primo ad edictum
D.37.6.2pr. Cum emancipati filii nomine nepotem postumum post avi mortem editum dicimus bonorum possessionem accipere oportere, necessarium erit dicere bona sua eum conferre, licet non potest dici mortis tempore avi bona habuisse, qui ipse nondum in rerum natura erat․ igitur sive hereditatem a patre sive legatum acceperit, hoc conferre debebit.
D.37.6.2.1 Illud autem intellegendum est filium in bonis habere, quod deducto ære alieno superest․ sed si sub condicione debeat, non statim id deducere debebit, sed id quoque conferre: contra autem caveri ei oportebit ab eo qui in potestate est, ut existente condicione defendatur pro ea parte quam contulit.
D.37.6.2.2 De illis, quæ sine culpa filii emancipati post mortem patris perierunt, quæritur, ad cuius detrimentum ea pertinere debeant․ et plerique putant ea, quæ sine dolo et culpa perierint, ad collationis onus non pertinere: et hoc ex illis verbis intellegendum est, quibus prætor viri boni arbitratu iubet conferri bona: vir autem bonus non sit arbitraturus conferendum id, quod nec habet nec dolo nec culpa desiit habere.
D.37.6.2.3 Id quoque, quod sub condicione ex stipulatu debetur emancipato, conferri debet․ diversum est in legato condicionali, quia et si in potestate fuisset et post mortem patris condicio extitisset, ipse haberet actionem.
D.37.6.2.4 Emancipatus filius si iniuriarum habet actionem, nihil conferre debet: magis enim vindictæ quam pecuniæ habet persecutionem: sed si furti habeat actionem, conferre debebit.
D.37.6.2.5 Si tres emancipati, duo in potestate sint, Gaius Cassius libro septimo iuris civilis tertias conferendas putat, ut emancipati, quia invicem non conferunt, unius loco sint: nec indignari eos oportere, si plus conferant et minus accipiant, quia in potestate eorum fuerit bonorum possessionem omittere․ Iulianus quoque Cassii sententiam sequitur.
D.37.6.2.6 Si ex emancipato filio nepos emancipatus mortuo patre simul et avo bonorum possessionem utriusque acceperit, cum uterque eorum suum heredem reliquerit: eo modo collatio explicari potest, ut, si verbi gratia centum in bonis habuit, et patruo quinquaginta et fratri quinquaginta conferre debet: hoc enim ratio facit, sive personas sive portiones numeremus.
D.37.6.2.7 Si duo nepotes ex filio mortuo emancipati bonorum possessionem avi petant, utrum dimidias an quartas patruo conferre debeant, quæritur․ et verius est semisses conferre eos oportere, quia et si vivo avo, cum in eius potestate essent, ducenta puta adquisissent, centum filius, centum duo fratres per hereditatem avi haberent.
D.37.6.2.8 Si duo emancipati bonorum possessionem petierint et unus contulerit, alter non contulerit, huius portio tantum ei qui in potestate est prodesse debet, non etiam emancipato, quoniam eius causa qui in potestate est denegantur ei actiones.
D.37.6.2.9 Si per inopiam emancipatus cavere non possit, non statim ab eo transferenda est possessio, sed sustinendum, donec possit invenire fideiussores, ut tamen de his, quæ mora deteriora futura sunt, his qui in potestate sunt actio detur ipsique caveant in medium collaturos, si cautum eis fuerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
