Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 37.6.1.6

DE COLLATIONE BONORUM

inscriptio Ulpianus libro quadragesimo ad edictum

D.37.6.1pr. Hic titulus manifestam habet æquitatem: cum enim prætor ad bonorum possessionem contra tabulas emancipatos admittat participesque faciat cum his, qui sunt in potestate, bonorum paternorum: consequens esse credit, ut sua quoque bona in medium conferant, qui appetant paterna.

D.37.6.1.1 Inter eos dabitur collatio, quibus possessio data est.

D.37.6.1.2 Plane si minorem vel alium, quem restituere in integrum solet prætor, restituerit ad bonorum possessionem contra tabulas petendam quam omiserat, utique etiam collationis commodum ei restituit.

D.37.6.1.3 Si ex dodrante fuit institutus filius qui erat in potestate, extraneus ex quadrante, emancipatum accipientem contra tabulas pro quadrante tantum bona sua collaturum Iulianus ait, quia solum quadrantem fratri abstulit: argumentum pro hac sententia adfert Pomponius, quod filius emancipatus nepotibus ex se natis solis conferre cogitur.

D.37.6.1.4 Pater filium quem in potestate habebat et extraneum heredem scripsit, emancipatum præteriit: bonorum possessionem contra tabulas uterque filius accepit․ potest non incommode dici emancipatum ita demum conferre fratri suo debere, si aliquid ei ex causa hereditaria abstulerit: nam si minore ex parte quam dimidia is qui in potestate erat heres scriptus fuerit, inique videbitur collationem postulare ab eo, propter quem amplius hereditate paterna habiturus est.

D.37.6.1.5 Totiens igitur collationi locus est, quotiens aliquo incommodo adfectus est is qui in potestate est interventu emancipati: ceterum si non est, collatio cessabit.

D.37.6.1.6 Vel maxime autem tunc emancipatum conferre non oportet, si etiam iudicium patris meruit nec quicquam amplius nanciscitur, quam ei pater dedit.

D.37.6.1.7 Sed et si legatis meruit semissem vel tantum, quantum contra tabulas bonorum possessione occupat, dicendum est non esse cogendum ad collationem.

D.37.6.1.8 Ibidem Iulianus ait, si bonorum possessione accepta decesserit is qui in potestate est, ad collationem bonorum cogendum emancipatum, ut tantum heredi eius conferat, quantum conferret ipsi, si viveret. quod si ante acceptam bonorum possessionem decesserit suus, heredem eius prætor ita tueri debebit, inquit, pro ea parte, qua heres scriptus fuit is qui in potestate erat, non tamen ultra virilem: ad collationem autem non admittit eum in hunc casum, quia bonorum possessio admissa non est.

D.37.6.1.9 Iubet autem prætor ita fieri collationem, ut recte caveatur: caveri autem per satisdationem oportere Pomponius ait․ an pignoribus caveri possit, videamus: et Pomponius libro septuagesimo nono ad edictum scripsit et reis et pignoribus recte caveri de collatione, et ita ego quoque puto.

D.37.6.1.10 Si frater cavere non possit, curator portionis eius constituitur, apud quem refecta pecunia collocetur, ut tunc demum recipiat quod redactum est, cum bona propria contulerit․ quod si per contumaciam actiones denegatæ sint, oblata postea cautione recipit pristinum ius.

D.37.6.1.11 Quamvis autem edictum prætoris de cautione loquatur, tamen etiam re posse fieri collationem Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit․ aut enim re, inquit, aut cautione facienda collatio est․ igitur dividat, inquit, bona sua cum fratribus et quamvis non caveat, satisfacit edicto․ sed et si quædam dividat, de quibusdam caveat, æque dicimus eum satisfecisse․ sed cum possint esse quædam in occulto, non satis confert qui non cavit, quamvis dividat․ si igitur constet inter partes, quid sit in bonis emancipati, sufficiens collatio est divisio: si non constet, sed dicantur quædam non esse in commune redacta, tunc propter incertum cautio erit interponenda.

D.37.6.1.12 Sed et si tantum forte in bonis paternis emancipatus remittat, quantum ex collatione suus habere debet, dicendum est emancipatum satis contulisse videri: idem et si nomen paterni debitoris delegaverit vel fundum remve aliam dederit pro portione bonorum, quæ conferre debuit.

D.37.6.1.13 Si, cum duobus conferre deberet, alteri contulerit, alteri non, vel cum cavet vel cum dividit videndum est, utrum sextantis tantum ei auferatur emolumentum an vero trientis totius detrahi debeat․ et puto, si quidem per contumaciam non caveat, totius trientis ei denegandas actiones (nec enim videtur cavisse, qui non omnibus cavit): quod si per inopiam, sextantis tantum denegandas, sic tamen, ut possit supplere cautionem vel collatione vel ceteris modis quibus supra diximus, aut curator constituatur rem ei salvam facturus: haberi enim debet ratio eius, qui non per contumaciam collationem non implet.

D.37.6.1.14 Is quoque, qui in adoptiva familia est, conferre cogitur, hoc est non ipse, sed is qui eum habet, si maluerit contra tabulas bonorum possessionem accipere․ plane si hic adoptivus pater ante bonorum possessionem petitam emancipaverit eum, non cogetur ad collationem, et ita rescripto divorum fratrum expressum est: sed ita demum adoptivus emancipatus collatione fratres privabit, si sine fraude hoc factum sit.

D.37.6.1.15 Nec castrense nec quasi castrense peculium fratribus confertur: hoc enim præcipuum esse oportere multis constitutionibus continetur.

D.37.6.1.16 Sed an id, quod dignitatis nomine a patre datum est vel debetur, conferre quis in commune cogatur, videamus․ et ait Papinianus libro tertio decimo quæstionum non esse cogendum: hoc enim propter onera dignitatis præcipuum haberi oportere․ sed si adhuc debeatur, hoc sic interpretandum est, ut non solus oneretur is qui dignitatem meruit, sed commune sit omnium heredum onus hoc debitum.

D.37.6.1.17 Qui ab hostibus captus post mortem patris redit, licet moriente patre nihil habuit, cum apud hostes fuerit, tamen et ad bonorum possessionem admittetur et conferet scilicet ea, quæ moriente patre haberet, si ab hostibus captus non fuisset․ sed et si redemptus ab hostibus mortis tempore patris inveniatur, æque collatio erit facienda.

D.37.6.1.18 Si emancipato legatum fuerit, cum pater morietur, etiam hoc conferre debet.

D.37.6.1.19 Si ab ipso patre herede instituto filio eius fideicommissum fuerit relictum, cum morietur, an id conferendum est, quoniam utile est hoc fideicommissum? et eveniet, ut pro eo habeatur, atque si post mortem patris relictum fuisset, nec cogetur hic conferre, quia moriente eo non fuisset.

D.37.6.1.20 Emancipatus filius si dotem habeat ab uxore acceptam, hoc minus confert, etsi ante uxor decesserit.

D.37.6.1.21 Si impuberi adrogato secundum divi Pii rescriptum quarta debetur, videndum est, an, si patris naturalis bonorum possessionem petat, conferre quartam debeat․ quæstio in eo est, an heredi suo relinquat quartæ actionem an non․ et magis est, ut ad heredem transferat, quia personalis actio est: igitur etiam de quarta conferenda cavere eum oportebit, sed hoc ita demum, si iam nata est quartæ petitio. ceterum si adhuc pater adoptivus vivat, qui eum emancipavit, dicendum est cautionem quoque cessare: præmatura est enim spes collationis, cum adhuc vivat is, cuius de bonis quarta debetur.

D.37.6.1.22 Si is qui bona collaturus est habeat filium peculium castrense habentem, non cogetur utique peculium eius conferre․ sed si iam tunc mortuus erat filius eius et castrense peculium habebit, cum morietur is cuius bonorum possessio petenda est: an conferre cogatur? cum autem vindicari id patri non sit necesse, dici oportebit conferendum: non enim nunc adquiritur, sed non adimitur․ amplius dico, et si institutus fuerit a filio heres nec dum adierit habeatque substitutum, quia non magis nunc quæritur peculium quam nunc non alienatur, conferri debere.

D.37.6.1.23 Confertur autem etiam si quid eius non fuerit, dolo malo autem factum sit, quo minus esset: sed hoc sic accipiendum est, ut hoc demum conferatur, quod eius esse desiit dolo malo: ceterum si id egit, ne adquireret, non venit in collationem: nam hic et sibi insidiatus est.

D.37.6.1.24 Portiones collationum ita erunt faciendæ: ut puta duo sunt filii in potestate, unus emancipatus habens trecenta: ducenta fratribus confert, sibi centum: facit enim eis partem, quamvis is sit, cui conferri non solet․ quod si duo sint filii emancipati habentes trecena et duo in potestate, æque dicendum est singulos singulis, qui sunt in potestate, centena conferre, centena retinere, sed ipsos invicem nihil conferre․ dotis quoque collatio in eundem modum fiet, ut quicumque confert, etiam suam personam numeret in partibus faciendis.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑