Digesta Iustiniani 37.5.ult
inscriptio Marcellus libro nono digestorum
D.37.5.25pr. Qui filium emancipaverat et nepotem ex eo retinuerat in potestate, testamento filium exheredavit, nepotem ex aliqua parte instituit heredem et alium filium emancipatum præteriit․ potest defendi nepotem quoque bonorum possessionem contra tabulas petere posse: nam pro ea parte, qua quisque intestato suus heres esset, si pater suus heres non esset, bonorum possessio defertur.
D.37.5.25.1 Is, cuius filius in adoptione erat, nepotem, quem filius postea procreaverat, scripsit heredem, emancipatum filium præteriit: num habet nepos ex edicto bonorum possessionem? tuendus tamen exemplo parentium et liberorum, quibus legata præstare coguntur qui bonorum possessionem contra tabulas acceperunt.
D.37.5.25.2 Si forte ex eodem filio retinuerat nepotem unum pluresve, indubitate pro ea parte tuendus est, pro qua parte tueretur, si ex filia nepos aut mater defuncti heredes instituti essent: nam his comparatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
