Digesta Iustiniani 37.5.8
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo ad edictum
D.37.5.8pr. Virilis portio quemadmodum accipienda sit, videamus․ pone duos esse, qui contra tabulas bonorum possessionem accipiunt, unum esse ex liberis parentibusque: virilis tertia erit portio: sed si tres sunt, qui contra tabulas acceperunt, quarta erit virilis: hoc idem et in legatis observabitur․ sed si unus sit ex liberis, qui accepit contra tabulas bonorum possessionem, plures sint, qui ex liberis parentibusque legata acceperunt, sic hoc accipiendum est, ut filius præteritus semissem habeat, ceteri omnes, qui sunt ex liberis parentibusve, semissem.
D.37.5.8.1 Si quis ex liberis parentibusque et heres institutus sit et legatum acceperit, utrum tantum portionem ei conservamus an vero et legatum an alterutrum quod elegerit? et magis est, ut utrumque conservetur, sed sic, ne amplius in utroque quam virilem habeat.
D.37.5.8.2 Si adierit hereditatem is cui virilis conservatur, libertates competent ex necessitate per aditionem: verumtamen videndum est, an de dolo actione teneatur qui adit․ et magis est, ut, si denuntiante eo, qui præteritus accepit contra tabulas bonorum possessionem, hic adiit hereditatem pollicente eo portionem virilem, sit quod ei imputetur et de dolo actione teneatur: damno enim adficit hereditatem, dum competunt libertates.
D.37.5.8.3 Si quid uxori nuruique fuerit legatum præter dotem, accepta contra tabulas bonorum possessione non præstabitur.
D.37.5.8.4 Nurus autem appellatione et pronurum ceterasque contineri nulla dubitatio est.
D.37.5.8.5 Cum autem dotis nomine legatur, non puto ad virilem uxorem nurumve redigendam, cum mulier ista ad æs alienum veniat.
D.37.5.8.6 Non solum autem dotem prælegatam prætor complectitur, verum etiam si pro dote aliquid fuerit relictum, ut puta si dos in rebus sit et pro rebus ei quantitas relinquatur vel contra: dum tamen hoc nominetur, quod pro dote relinquitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
