Digesta Iustiniani 37.5.5.1
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo ad edictum
D.37.5.5pr. Filium quis impuberem heredem scripsit eique substituit, emancipatum autem filium præteriit: deinde uterque filius acceperunt bonorum possessionem: legata sunt etiam a substituto impuberis relicta non tantum liberis et parentibus, verum etiam extraneis: quæritur, an mortuo impubere cogatur substitutus ea præstare․ et si quidem ab impubere relicta sunt, solis liberis parentibusque præstanda sunt: sin vero a substituto impuberis, omnibus eum præstare oportet habita ratione legis Falcidiæ, scilicet ut partis dimidiæ, quæ ad eum ex bonis patris pervenit, quartam, id est totius assis sescunciam retineat.
D.37.5.5.1 Quod si impubes ex uncia dumtaxat institutus heres fuerit, magis est semissem usque legata præstaturum habita ratione legis Falcidiæ: licet enim ex uncia fuerit impubes institutus, tamen quod accessit, augebit legata a substituto relicta.
D.37.5.5.2 Omnibus autem liberis præstari legata prætor voluit exceptis his liberis, quibus bonorum possessionem prætor dedit ex causis supra scriptis: nam si dedit bonorum possessionem, non putat legatorum eos persecutionem habere․ constituere igitur apud se debet, utrum contra tabulas bonorum possessionem petat an vero legatum persequatur: si elegerit contra tabulas, non habebit legatum: si legatum elegerit, eo iure utimur, ne petat bonorum possessionem contra tabulas.
D.37.5.5.3 Si quis contra tabulas bonorum possessionem acceperit, deinde postea apparuerit eum ex his liberis non fuisse, qui eam bonorum possessionem accipere possunt, ex his tamen esse, quibus legata præstantur: optinuit non esse ei denegandam petitionem legatorum, sive ordinariam bonorum possessionem petierit sive Carbonianam.
D.37.5.5.4 Non solum autem legatum denegatur ei, qui bonorum possessionem accepit, verum etiam si quid aliud ex voluntate accepit․ cui consequens est, quod Iulianus scripsit, si fratri suo impuberi substitutus sit acceperitque contra tabulas bonorum possessionem, denegari ei persecutionem hereditatis fratris impuberis mortui, cui a patre substitutus est.
D.37.5.5.5 Si legata fuerint relicta liberis et extraneis, licet utrorumque præstatio Falcidiæ locum faceret legataque liberorum reccideret, tamen nunc ob hoc, quod extraneis non præstantur legata, liberorum augentur.
D.37.5.5.6 Sed et si portio hereditatis fuerit adscripta ei, qui ex liberis parentibusve est, an ei conservanda sit, ut solent legata? et Iulianus sæpissime scripsit in portione quoque hereditatis idem quod in legato probandum, cuius sententia rescripto divi Pii comprobata est, cum hereditates non modo honestiore titulo, sed et pleniore onere tribuantur.
D.37.5.5.7 Ad eum autem modum talibus personis succurrendum est, ut ampliore quidem quam virili portione hereditatis data usque ad virilem tueantur, in minorem autem eatenus actiones his tribuantur, quatenus scriptæ sint․ idem observatur et circa legata fideive commissa, quæ his data fuerint, et in mortis causa donationibus.
D.37.5.5.8 Is autem, cui portio hereditatis conservatur, utrum omnibus an tantum exceptis personis legata cogatur præstare? et magis probatur exceptis personis solis præstanda: nec tamen solius commodo id cedit․ nam si legatis onerata sit portio tam liberorum parentiumve quam extraneorum, id, quod extraneis non præstatur, liberis parentibusve profuturum non dubitamus․ igitur ita demum quod extraneis non præstatur communicatur cum eo, qui contra tabulas petit, si non legatariis liberis parentibusque dandum sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
