Digesta Iustiniani 37.5.3.2
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo ad edictum
D.37.5.3pr. Sed et si mortis causa donationes sunt in personas exceptas collatæ, credo tuendæ sunt: si autem excepti non sunt, auferendas eis puto mortis causa donationes.
D.37.5.3.1 Liberis autem tantum et parentibus prætor prospexit, non etiam fratri et sorori conservavit legatum.
D.37.5.3.2 Hoc autem solum debetur, quod ipsis parentibus relictum est et liberis: ceterum si servo eorum fuerit adscriptum vel subiectæ iuri eorum personæ, non debetur: nec enim quærimus, cui adquiratur, sed cui honor habitus sit.
D.37.5.3.3 Sed et si coniunctim ei fuerit legatum relictum cum eo, cui non præstatur, sua tantum portio ei conservabitur.
D.37.5.3.4 Item si quis ex his personis rogatus sit restituere extero quod sibi relictum est, dicendum non esse legatum præstandum, quia emolumentum ad eum non respicit.
D.37.5.3.5 Sed si proponas extero legatum rogatumque eum præstare hoc alicui ex liberis parentibusque, consequenter dicemus præstari debere.
D.37.5.3.6 Hoc amplius et si extraneo relictum sit sub hoc modo, ut alicui ex liberis præstet, æquissimum erit dicere non debere ei prætorem denegare actionem.
D.37.5.3.7 Ea autem legata sola præstant qui contra tabulas bonorum possessionem accipiunt, quæ utiliter data sunt, verum idcirco non debentur, quod filius contra tabulas bonorum possessionem accipit,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
