Digesta Iustiniani 37.5.16
inscriptio Ulpianus libro quarto disputationum
D.37.5.16 Si duo proponantur esse unus in potestate præteritus, alius emancipatus institutus, apparet commissum esse edictum per eum, qui in potestate est: et si ambo petissent contra tabulas bonorum possessionem, is quidem, qui in potestate mansit, cum rem ab intestato habeat, non præstabit liberis et parentibus legata. emancipatus vero numquid nec ipse præstat, quia ei rem auferret, qui præstaturus non erat, si solus esset? sed verius est vel hunc saltem debere liberis et parentibus præstare legata․ proinde si contra tabulas non accepit, dicendum est tuendum eum in partem et utique liberis parentibusque legata præstaturum․ sed an et omnibus, dubito: tamen quia plena fruatur voluntate, plenum et obsequium præstare testatoris iudicio pro sua parte debet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
