Digesta Iustiniani 37.5.15
inscriptio Paulus libro quadragesimo primo ad edictum
D.37.5.15pr. Is qui in potestate est præteritus legata non debebit præstare, etsi contra tabulas bonorum possessionem petierit, quia et non petita bonorum possessione intestati hereditatem optineret: nec enim exceptio doli mali huic nocet et absurdum est eum cogi legata præstare, quia bonorum possessionem petierit, cum et sine hac hereditatem habiturus sit suo iure․ unde si duo præteriti sunt, emancipatus et is qui in potestate est, quidam nec emancipatum præstare debere legata existimant, quia effectu fratris aufert partem dimidiam, cum et si hic non peteret, suus solus rem habiturus esset․ quid ergo est? ubi præteritus sit suus, verius est quod dictum est: ubi vero scriptus est et voluntatem patris habet, debet teneri legatariis, etiamsi omiserit bonorum possessionem.
D.37.5.15.1 Sed si unus emancipatus heres scriptus sit, alter præteritus et utrique contra tabulas bonorum possessionem acceperint, et institutus eadem præstat quæ præteritus․ sed si solus heres institutus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, omnibus debebit legata præstare, perinde atque si adisset hereditatem․ sed si scriptus quidem adierit hereditatem, præteritus autem bonorum possessionem acceperit: hic quidem, qui bonorum possessionem acceperit, certis personis legata debebit, de scripto autem quæritur․ et complures putant certis personis et eum præstare debere, quod puto verius esse: nam et prætor hac ratione eum tuetur, quod ex liberis est qui contra tabulas petere potuerunt.
D.37.5.15.2 Ita autem tuendus est in partem dimidiam, si aut ex maiore parte quam dimidia heres institutus sit aut ex semisse: quod si ex minore parte quam dimidia institutus sit, dicimus non ex maiore parte, quam institutus sit, tuendum eum esse: qua enim ratione maiorem partem habere potest, cum nec bonorum possessionem accepit nec ex maiore parte institutus sit?
D.37.5.15.3 Ei, quæ dotem non habet, nullum legatum debebitur, licet sub prætextu dotis legetur.
D.37.5.15.4 Si extraneo herede instituto sub hac condicione exceptæ personæ legatum sit, si heredi decem dederit, ita ei legatorum actio dabitur, si ei, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, dederit, non si heredi instituto, quia absurdum est illum commoda hereditatis habere, alium onera sustinere in præstando legato․ sed et si Titio iussus fuerit dare, non illi, sed filio dare debet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
