Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 37.5.10

DE LEGATIS PRÆSTANDIS CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONE PETITA

inscriptio Ulpianus libro quadragesimo ad edictum

D.37.5.10pr. Sed et si pro dote ex parte aliqua eandem heredem scripserit, tuendam esse puto.

D.37.5.10.1 Esse autem uxorem mortis tempore exigemus․ si nurui dotem prælegaverit eaque mortis tempore nupta sit, nullum legatum est, quia dos nondum debeatur: sed cum et constante matrimonio adversus heredes soceri dabitur actio, dicendum est etiam prælegatæ dotis petitionem dari debere.

D.37.5.10.2 Non omnia, quæ ab omnibus gradibus relicta sunt, legata præstare eum oportet qui contra tabulas petit, sed ea sola, quæ in eo gradu data sunt, contra quem bonorum possessionem accepit․ sed nonnumquam contra alium quidem gradum petita est bonorum possessio, ex alio vero legata præstanda sunt: ut ecce duos gradus heredum fecit, emancipatum præteriit, ab utroque tamen gradu liberis et parentibus legata adscripsit․ ait Iulianus: si quidem aliquis ex primo gradu vivit, ea legata præstabit, quæ liberis et parentibus a primo gradu data sunt: sin vero nemo vivit eorum, ea quæ a sequenti: quod si neque ex primo gradu neque ex secundo quisquam in rebus fuerit humanis, cum testator moritur, tunc ab intestato magis bonorum possessionem præterito filio competere nec legata cuiquam præstanda: quod si post mortem testatoris ante aditam hereditatem instituti decesserint, contra ipsos quidem videri petitam, verumtamen ab eis relicta legata non esse præstanda, sed quæ a substitutis relicta sunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑