Digesta Iustiniani 37.4.4.1
inscriptio Paulus libro quadragesimo primo ad edictum
D.37.4.4pr. Illud notandum est, quod bonorum possessio contra tabulas quæ liberis promittitur locum habet, sive quis heres exstiterit sive non: et hoc est quod dicimus contra ipsum testamentum liberis competere bonorum possessionem: quod in patrono contra est.
D.37.4.4.1 Si quis filium quem in potestate habuit instituerit heredem vel exheredaverit et ex eo nepotem omiserit, bonorum possessioni locus non est, quia non esset nepos suus heres futurus․ eadem sunt et in sequentibus gradibus.
D.37.4.4.2 Ad testamenta feminarum edictum contra tabulas bonorum possessionis non pertinet, quia suos heredes non habent.
D.37.4.4.3 Si quis eum qui in utero est prætermiserit, etiam nondum nato eo alius qui heres institutus est bonorum possessionem contra tabulas admittere potest, quia iniquum est neque quasi scriptum posse petere bonorum possessionem, quamdiu contra tabulas peti potest, nec contra tabulas, quamdiu non nascitur præteritus: ut et si ante moriatur, bonorum possessionis beneficium ad heredem transmittat․ quod maxime necessarium est in filio emancipato scripto herede, qui nec hereditatem interim adire potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
