Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 37.4.3.8

DE BONORUM POSSESSIONE CONTRA TABULAS

inscriptio Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum

D.37.4.3pr. Non tantum autem ipsi emancipati admittuntur ad bonorum possessionem, verum etiam hi quoque, qui ex his nati sunt.

D.37.4.3.1 Si duos habens nepotes alterum emancipatum loco filii adoptaverit, videndum, an solus ille quasi filius admittatur: quod ita scilicet procedit, si quasi patrem eius nepotis, quem retinuerat, sic adoptaverit: melius est autem dicere posse eum solum ad bonorum possessionem pervenire.

D.37.4.3.2 Sed si sit hic nepos emancipatus, verum est dicere non admitti eum quasi filium: hic enim quasi filius non est ex liberis, cum iura adoptionis emancipatione finita sint.

D.37.4.3.3 Si filium habens et ex eo nepotem in locum filii nepotem adoptavero, ambo admittentur: plane si fuerit emancipatus nepos, non admittetur, quia pater eum præcedit.

D.37.4.3.4 Si quis post emancipationem quæsitum sibi filium patri suo in adoptionem dederit in locum filii, æquissimum est ei præstari quod cuivis adrogato filio, idcircoque patri suo iungendus est․ sed si emancipatus hic nepos post adoptionem proponatur, æquissimum erit eum abstinere (recipit enim locum suum) nec debet patri suo iungi.

D.37.4.3.5 Si emancipatus filius uxore non ex voluntate patris ducta filium fuerit sortitus, dein nepos patre iam mortuo ad bonorum possessionem avi velit venire, admittendus est ad eam: non enim per rescissionem is, qui filius iustus est, efficietur non filius, cum rescissio, quo magis admittantur, non quo minus, adhibeatur․ nam etsi tam ignominiosam duxerit uxorem filius, ut dedecori sit tam ipsi quam patri mulierem talem habere, dicemus et ex ea natum ad bonorum possessionem avi admitti, cum possit avus iure suo uti eumque exheredare: nec enim minus in hoc nepote is, qui de inofficioso cogniturus est, quam merita nepotis patris eius delicta perpendet.

D.37.4.3.6 Si emancipatus filius præteritus ante petitam bonorum possessionem adrogandum se dederit, amittit contra tabulas bonorum possessionem.

D.37.4.3.7 Si quis filio suo emancipato nepotem, quem ex eo retinuerat, dederit in adoptionem, nepos iste ad contra tabulas bonorum possessionem avi sui admittitur patre eius ante defuncto, quia in eius est familia, qui et ipse admitti potuit ad bonorum possessionem contra tabulas.

D.37.4.3.8 Idemque est et si emancipatus filium, quem post emancipationem quæsierat, patri suo in adoptionem dederit et decesserit: nam et hic nepos iste ad bonorum possessionem patris sui admitti debet, quasi non sit in alia familia.

D.37.4.3.9 Si pater alicuius pervenerit in adoptivam familiam, filius non, an patris sui in adoptiva familia mortui bonorum possessionem accipere possit? et arbitror humaniorem esse hanc sententiam, ut filius hic, quamvis non sit in eadem familia, in qua pater, ad bonorum possessionem tamen eius admittatur.

D.37.4.3.10 Liberi, qui institui heredes iure non possunt, nec contra tabulas bonorum possessionem petere possunt․ hæc autem verba ‘institui non possunt’ ad mortis tempus referuntur.

D.37.4.3.11 Si quis ex liberis heres scriptus sit, ad contra tabulas bonorum possessionem vocari non debet: cum enim possit secundum tabulas habere possessionem, quo bonum est ei contra tabulas dari? plane si alius committat edictum, et ipse ad contra tabulas bonorum possessionem admittetur.

D.37.4.3.12 Sed si sub condicione scriptus sit, bonorum possessionem contra tabulas accipere non potest, et ita Iulianus quoque libro vicesimo tertio digestorum scripsit․ quid ergo, si defecerit condicio? verum est eum contra tabulas accipere bonorum possessionem.

D.37.4.3.13 Si sub ea condicione filius emancipatus heres sit institutus, quæ in ipsius potestate non est, quia scriptus heres est, bonorum possessionem secundum tabulas accipere potest et debet, nec contra tabulas potest: et si forte defecerit condicio, tuendus erit a prætore in tantum, quantum ferret, si contra tabulas bonorum possessionem accepisset.

D.37.4.3.14 Sed et si nepos sub huiusmodi condicione scriptus sit heres, idem erit dicendum.

D.37.4.3.15 Si quis ex liberis non sit scriptus heres, sed servus eius scriptus sit eumque iusserit adire hereditatem, denegari ei debet bonorum possessio contra tabulas.

D.37.4.3.16 Idemque est et si legatum relictum sibi vel servo suo elegerit: nam et hic dicimus bonorum possessionem contra tabulas debere denegari.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑