Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 37.4.20.2

DE BONORUM POSSESSIONE CONTRA TABULAS

inscriptio Tryphoninus libro nono decimo disputationum

D.37.4.20pr. Filium quem in potestate habebat exheredavit, emancipatum præteriit: quæsitum est, quatenus emancipatus bonorum possessionem habiturus sit․ dixi, si scripti heredes extranei adierint hereditatem, repellendum esse filium, qui mansit in potestate․ quod si hi repudiaverint hereditatem (quod facile sunt facturi nihil laturi ex hereditate propter eum, qui contra tabulas accepit bonorum possessionem), filius ab intestato patris suus heres deprehendetur: emancipatus autem petens contra tabulas bonorum possessionem solus habebit bonorum possessionem․ sed cum exheredatio non adita hereditate ex testamento nullius sit momenti (ideoque non obstare eam nec quo minus contra tabulas libertorum patris accipiat bonorum possessionem, Iulianus recte respondit, ne testamentum per omnia irritum ad notam exheredationis solam profecisse videatur), redit res ad intestati exitum, ut adversus filium suum ex asse heredem ab intestato patri emancipatum prætor in parte dimidia tueatur․ erit ergo venale beneficium scripti heredis extranei, ut, cum ipse iure hereditatis nihil sit consecuturus, adeundo repellat filium in potestate relictum præstetque assem emancipato filio iure contra tabulas bonorum possessionis: si autem omiserit hereditatem, in portionem bonorum exheredatum effectu admittet, iure factum solum suum heredem․ sed quemadmodum prætor emancipatum tueatur, si adita non fuerit hereditas, ita nec filius qui in potestate remansit aditione adhibita in totum expellendus erit, sed ad hereditatis petitionem admittendus est ex causa inofficiosi querellæ contra emancipatum movendæ.

D.37.4.20.1 Videamus tamen isto casu, quo utrique ad bona patris veniunt, an ei conferre debeat emancipatus: nam neque ex hac parte edicti verbis id facere cogitur, unde contra tabulas accepit bonorum possessionem, quæ inter eos, quibus ita bonorum possessio dabitur, caveri de collatione ab emancipato iubet: iste enim qui mansit in potestate quod exheredatus nominatim fuit, non est vocatus ad bonorum possessionem contra tabulas: neque ex illa parte edicti, qua intestato patre mortuo emancipatus ad bonorum possessionem admissus ad collationem compellitur, quia etsi frater ab intestato heres sit, emancipatus tamen non inde accepit bonorum possessionem․ et vereor, ne hactenus filio suo profuerit factum heredis scripti non adeuntis, ut eum ad portionem admitteret bonorum paternorum, non etiam eorum, quæ emancipatus propria habuit, et hoc sit consequens illi, quod, cum ex minore parte scriptus a patre heres relictus in potestate, admisso fratre emancipato ad contra tabulas bonorum possessionem, eius beneficio plus consequatur, quamvis edicti verbis collatio inducatur, ex mente prætoris denegandam eam respondetur․ multo magis autem huic conferri non oportet, quia ei a patre exheredatus, a prætore ad bonorum possessionem contra tabulas non vocatus occasione omissæ hereditatis a scripto herede (nihil habituro propter delatam emancipato a prætore contra tabulas bonorum possessionem) nomen sui heredis adeptus est.

D.37.4.20.2 Legata tamen ex parte sua iste emancipatus liberis et parentibus præstare cogetur non solida, sed deminuta in dimidium, quod relinquitur manenti in potestate․ sed nec adversus eum constituendæ actionis legatorum ratio est, qui mero iure intestato heres exstitit.

D.37.4.20.3 Sed qui accepit contra tabulas bonorum possessionem, etiamsi non fuerit adita hereditas a scripto, præstat legata ea parte testamenti data, contra quam bonorum possessio accepta est․ erit ergo melior hoc casu condicio in familia relicti filii, quam foret, si exheredatus non esset.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑