Digesta Iustiniani 37.4.1
inscriptio Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum
D.37.4.1pr. In contra tabulas bonorum possessione liberos accipere debemus sive naturales sive adoptivos, si neque instituti neque exheredati sunt.
D.37.4.1.1 Vocantur autem ad contra tabulas bonorum possessionem liberi eo iure eoque ordine, quo vocantur ad successionem ex iure civili.
D.37.4.1.2 Hæc autem clausula etiam ad postumos videtur pertinere.
D.37.4.1.3 Sed et si ab hostibus postliminio redierint filii, Pomponius putat ad contra tabulas bonorum possessionem eos admitti.
D.37.4.1.4 Si ex tribus filiis unus ab hostibus captus sit, duobus, qui sunt in civitate, bessis bonorum possessio competit.
D.37.4.1.5 Idem et in postumo: nam quamdiu postumus speratur, in ea causa est, ut partem faciat.
D.37.4.1.6 Et sui iuris factos liberos inducit in bonorum possessionem prætor (sive igitur emancipati sunt sive alias exierunt de patris potestate, admittuntur ad bonorum possessionem): sed adoptivi patris non potest: ut enim admitti possit, ex liberis esse eum oportet.
D.37.4.1.7 Qui habebat filium, habebat et nepotem ex eo, filium emancipavit et adoptavit in locum nepotis, deinde emancipavit: quæritur an nepoti obstet․ et mihi magis videtur hunc nepotem non excludi, sive pater eius in adoptione mansisset quasi nepos sive emancipatus est: puto enim et emancipato patre nepotem quoque cum patre suo ex edicto admitti.
D.37.4.1.8 Filium habuit et ex eo nepotem: filius emancipatus vel in potestate manens deportatus est: quæritur, an nepoti noceat․ et verius est in utroque casu nepotem admittendum: deportatos enim mortuorum loco habendos.
D.37.4.1.9 Si et pater et filius deportati sint et ambo restituti, dicemus ad bonorum possessionem admitti filium․ sed et si filius in metallum damnatus vel alia poena, quæ servum efficit, restitutus sit, nihilo minus admittetur: aliter non.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
