Digesta Iustiniani 37.15.7
inscriptio Ulpianus libro decimo ad edictum
D.37.15.7pr. licet famosæ non sint.
D.37.15.7.1 Et in quantum facere possunt, damnantur.
D.37.15.7.2 Nec exceptiones doli patiuntur vel vis metusve causa, vel interdictum unde vi vel quod vi patiuntur.
D.37.15.7.3 Nec deferentes iusiurandum de calumnia iurant.
D.37.15.7.4 Nec non et si ventris nomine in possessionem calumniæ causa missa dicatur patrona, libertus hoc dicens non audietur, quia de calumnia patroni quæri non debet․ his enim personis etiam in ceteris partibus edicti honor habebitur.
D.37.15.7.5 Honor autem his personis habebitur ipsis, non etiam interventoribus eorum: et si forte ipsi pro aliis interveniant, honor habebitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
