Digesta Iustiniani 37.15.3
inscriptio Marcellus libro singulari responsorum
D.37.15.3 Titius puerum emit, quem post multos annos venire iussit: postea exoratus accepto ab eo pretio eum manumisit: quæro, an eum filius et heres manumissoris ut ingratum accusare possit․ respondit posse, si nihil aliud esset impedimento: nam plurimum interesse, a suo servo quis vel etiam ab amico eius acceptis nummis dederit libertatem, an ab eo servo, qui cum esset alienus in fidem eius devenit․ etenim ille etiamsi non gratuitum, beneficium tamen præstitit, iste nihil amplius quam operam suam accommodare videri potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
