Digesta Iustiniani 37.14.16
inscriptio Ulpianus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam
D.37.14.16pr. Si libertus minorem se centenario in fraudem legis fecerit, ipso iure non valebit id quod factum est, et ideo quasi in centenarii liberti bonis locum habebit patronus: quidquid igitur quaqua ratione alienavit, ea alienatio nullius momenti est․ plane si qua alienaverit in fraudem patroni, adhuc tamen post alienationem maior centenario remaneat, alienatio quidem vires habebit, verumtamen per Favianam et Calvisianam actionem revocabuntur ea quæ per fraudem sunt alienata: et ita Iulianus sæpissime scribit eoque iure utimur. diversitatis autem ea ratio est․ quotiens in fraudem legis fit alienatio, non valet quod actum est: in fraudem autem fit, cum quis se minorem centenario facit ad hoc, ut legis præceptum evertat․ at cum alienatione facta nihilo minus centenarius est, non videtur in fraudem legis factum, sed tantum in fraudem patroni: idcirco Faviano vel Calvisiano iudicio revocabitur id quod alienatum est.
D.37.14.16.1 Si quis plures res simul alienando minorem se centenario fecerit, quarum una revocata vel omnium partibus maior centenario efficitur: utrum revocamus omnes an pro rata ex singulis, ut centenarium eum faciamus? magisque est, ut omnium rerum alienato facta nullius momenti sit.
D.37.14.16.2 Si quis plane non semel alienaverit, sed quasdam res ante, quasdam postea, alienatio earum rerum quæ postea alienatæ sunt ipso iure non revocabitur, sed priorum: in posterioribus Favianæ locus erit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
