Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 37.13.1

DE BONORUM POSSESSIONE EX TESTAMENTO MILITIS

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum

D.37.13.1pr. Non dubium est, quin debeant ratæ voluntates esse eorum, qui in hosticolo suprema iudicia sua quoquo modo ordinassent ibidemque diem suum obissent․ quamquam enim distet condicio militum ab his personis constitutiones principales separent, tamen qui in procinctu versantur cum eadem pericula experiantur, iura quoque eadem merito sibi vindicant․ omnes igitur omnino, qui eius sunt condicionis, ut iure militari testari non possint, si in hosticolo deprehendantur et illic decedant, quomodo velint et quomodo possint, testabuntur, sive præses quis sit provinciæ sive legatus sive quis alius, qui iure militari testari non potest.

D.37.13.1.1 Item nauarchos et trierarchos classium iure militari posse testari nulla dubitatio est․ in classibus omnes remiges et nautæ milites sunt․ item vigiles milites sunt et iure militari eos testari posse nulla dubitatio est.

D.37.13.1.2 Si quis militum ex alio numero translatus sit in alium, quamvis et hinc sit exemptus et illo nondum pervenerit, tamen poterit iure militari testari: est enim miles, quamvis in numeris non sit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑