Digesta Iustiniani 37.12.1.3
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum
D.37.12.1pr. Emancipatus a parente in ea causa est, ut in contra tabulas bonorum possessione liberti patiatur exitum․ quod æquissimum prætori visum est, quia a parente beneficium habuit bonorum quærendorum: quippe si filius familias esset, quodcumque sibi adquireret, eius emolumentum patri quæreret․ et ideo itum est in hoc, ut parens exemplo patroni ad contra tabulas bonorum possessionem admittatur.
D.37.12.1.1 Enumerantur igitur edicto personæ manumissorum sic: ‘in eo, qui a patre avove paterno proavove paterni avi patre’.
D.37.12.1.2 Nepos ab avo manumissus dedit se adrogandum patri suo: sive manens in potestate patris decesserit sive manumissus diem suum obeat, solus admittetur avus ad eius successionem ex interpretatione edicti, quia perinde defert prætor bonorum possessionem atque si ex servitute manumissus esset: porro si hoc esset, aut non esset adrogatus, quia adrogatio liberti admittenda non est, aut si obrepserit, patroni tamen nihilo minus ius integrum maneret.
D.37.12.1.3 Si parens vel accepit pecuniam, ut emanciparet, vel postea vivus in eum filius quantum satis est contulit, ne iudicia eius inquietet, exceptione doli repelletur.
D.37.12.1.4 Est et alius casus, quo bonorum possessionem contra tabulas parens non accipit, si forte filius militare coeperit: nam divus Pius rescripsit patrem ad contra tabulas bonorum possessionem venire non posse.
D.37.12.1.5 Liberos autem manumissoris non venire ad contra tabulas bonorum possessionem filii constat, quamvis patroni veniant.
D.37.12.1.6 Patrem autem accepta contra tabulas bonorum possessione et ius antiquum, quod et sine manumissione habebat, posse sibi defendere Iulianus scripsit: nec enim ei nocere debet, quod iura patronatus habebat, cum sit et pater.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
