Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 37.11.8

DE BONORUM POSSESSIONE SECUNDUM TABULAS

inscriptio Iulianus libro vicensimo quarto digestorum

D.37.11.8pr. Si ita scriptum sit: ‘Sempronius ex parte dimidia heres esto․ Titius, si navis ex Asia venerit, ex parte tertia heres esto․ idem Titius, si navis ex Asia non venerit, ex parte sexta heres esto’: Titius non ex duabus partibus heres scriptus, sed ipse sibi substitutus intellegi debet ideoque non ex maiore parte quam tertia scriptus videtur․ secundum hanc rationem cum sextans vacuus relinquatur, bonorum possessionem Titius accipiet non solum tertiæ partis, sed eius quoque, quæ ex sextante eidem adcrescit.

D.37.11.8.1 Qui filio impuberi substituitur ita: ‘si filius meus moriatur, priusquam in suam tutelam veniat, tunc Titius mihi heres esto’, sicut hereditatem vindicat, perinde ac si verbum hoc ‘mihi’ adiectum non esset, ita bonorum quoque eius possessionem accipere potest.

D.37.11.8.2 Sed et cum in prænomine cognomine erratum est, is ad quem hereditas pertinet etiam bonorum possessionem accipit.

D.37.11.8.3 Is autem, cuius nomen in testamento voluntate testatoris perductum est, sicut ad adeundam hereditatem, ita ad petendam bonorum possessionem scriptus non intellegitur, quamvis nomen eius legatur.

D.37.11.8.4 Quidam testamentum in tabulis sibi fecit, filio autem impuberi per nuncupationem substituit․ respondi sententiam prætoris in danda bonorum possessione eam esse, ut separatim patris, separatim filii heredes æstimari debeant: nam quemadmodum scripto filii heredi separatim ab heredibus patris, ita nuncupato potest videri separatim a scriptis patris heredibus bonorum possessio dari.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑