Digesta Iustiniani 37.11.5
inscriptio Ulpianus libro quarto disputationum
D.37.11.5pr. Si sub condicione heres quis institutus sit et accepta bonorum possessione secundum tabulas condicio defecerit, interdum evenit, ut res possessori concedenda sit, ut puta si filius sit emancipatus sub condicione heres institutus: nam si defecerit condicio, attamen secundum tabulas bonorum possessionem eum accipere Iulianus scribit. sed et si is fuerit, qui ab intestato bonorum possessor futurus esset, tuendum esse scripsit, et hoc iure utimur.
D.37.11.5.1 Videndum, an legata ab eis debeantur․ et filius quidem quasi contra tabulas bonorum possessione accepta rem habere videtur, ceteri vero quasi ab intestato: et ideo filius liberis parentibusque legata relicta solis præstare cogetur, ceteris non․ plane ei, cui ab intestato fideicommissum relictum est, erit præstandum, quasi videatur hoc ipso fraudatus, quod ex testamento petita sit bonorum possessio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
