Digesta Iustiniani 37.11.2.5
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum
D.37.11.2pr. Æquissimum ordinem prætor secutus est: voluit enim primo ad liberos bonorum possessionem contra tabulas pertinere, mox, si inde non sit occupata, iudicium defuncti sequendum․ exspectandi igitur liberi erunt, quamdiu bonorum possessionem petere possunt: quod si tempus fuerit finitum aut ante decesserint vel repudiaverint vel ius petendæ bonorum possessionis amiserint, tunc revertetur bonorum possessio ad scriptos.
D.37.11.2.1 Si sub condicione heres institutus filius sit, Iulianus peræque putavit secundum tabulas competere ei quasi scripto bonorum possessionem, qualisqualis condicio sit, etiam si hæc ‘si navis ex Asia venerit’: et quamvis defecerit condicio, prætor tamen filium, qui admiserit secundum tabulas, tueri debebit ac si contra tabulas acceperit: quæ tuitio ei qui emancipatus est necessaria est.
D.37.11.2.2 Pro qua quisque parte heres scriptus est, pro ea accipiet bonorum possessionem, sic tamen, ut, si non sit qui ei concurrat, habeat solus bonorum possessionem: quamdiu tamen ex heredibus unus deliberat, utrum admittat bonorum possessionem an non, portio bonorum possessionis eius coheredi non defertur.
D.37.11.2.3 Si Primus quidem ita substitutus sit, si intra decem, Secundus, si post decem intra quattuordecim annos: si quidem intra decem decesserit, Primus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, si vero post decem intra quattuordecim, Secundus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, nec sibi iunguntur, cum ad suam quisque causam substitutus sit.
D.37.11.2.4 Defertur bonorum possessio secundum tabulas primo gradu scriptis heredibus, mox illis non petentibus sequentibus, non solum substitutis, verum substituti quoque substitutis, et per seriem substitutos admittimus․ primo gradu autem scriptos accipere debemus omnes, qui primo loco scripti sunt: nam sicuti ad adeundam hereditatem proximi sunt, ita et ad bonorum possessionem admittendam.
D.37.11.2.5 Si quis ita scripserit: ‘Primus ex parte heres esto: si Primus heres non erit, Secundus heres esto․ Tertius ex alia parte dimidia heres esto: si non erit, Quartus heres esto’, Primus et Tertius priores ad bonorum possessionem invitantur.
D.37.11.2.6 Si quis ita instituerit heredes: ‘uter ex fratribus meis Seiam uxorem duxerit, ex dodrante mihi heres esto, uter non duxerit, ex quadrante heres esto’, si quidem mortua fuerit Seia, æquas partes habituros heredes constat: quod si ab altero uxor ducta fuerit, dodrantem et quadrantem eis competere: bonorum autem possessionem, antequam existat condicio, neutrum petere.
D.37.11.2.7 Si consulto sit inductum nomen heredis, indubitanter probatur bonorum possessionem petere eum non posse, quemadmodum non potest, qui heres scriptus est non consulto testatore: nam pro non scripto est, quem scribi noluit.
D.37.11.2.8 Si duo sint heredes instituti Primus et Secundus, Secundo Tertius substitutus, omittente Secundo bonorum possessionem Tertius succedit: quod si Tertius noluerit hereditatem adire vel bonorum possessionem accipere, reccidit bonorum possessio ad Primum․ nec erit ei necesse petere bonorum possessionem, sed ipso iure ei adcrescet: heredi enim scripto sicut portio hereditatis, ita et bonorum possessio adcrescit.
D.37.11.2.9 Si servus heres scriptus sit, ei domino defertur bonorum possessio, ad quem hereditas pertinebit: ambulat enim cum dominio bonorum possessio․ quare si mortis tempore Stichus heres institutus fuit servus Sempronii nec Sempronius eum iussit adire, sed vel decessit vel etiam eum alienavit et coepit esse Septicii: evenit, ut, si Septicius eum iusserit, Septicio deferatur bonorum possessio: ad hunc enim hereditas pertinet․ unde si per multos dominos transierit servus tres vel plures, novissimo dabimus bonorum possessionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
