Digesta Iustiniani 37.11.11
inscriptio Papinianus libro tertio decimo quæstionum
D.37.11.11pr. ‘Qui ex liberis meis impubes supremus morietur, ei Titius heres esto’․ duobus peregre defunctis si substitutus ignoret, uter novissimus decesserit, admittenda est Iuliani sententia, qui propter incertum condicionis etiam prioris posse peti possessionem bonorum respondit.
D.37.11.11.1 Filius heres institutus post mortem patris ab hostibus rediit: bonorum possessionem accipiet et anni tempus a quo rediit ei computabitur.
D.37.11.11.2 Testamento facto Titius adrogandum se præbuit ac postea sui iuris effectus vita decessit․ scriptus heres si possessionem petat, exceptione doli mali summovebitur, quia dando se in adrogandum testator cum capite fortunas quoque suas in familiam et domum alienam transferat․ plane si sui iuris effectus codicillis aut aliis litteris eodem testamento se mori velle declaraverit, voluntas, quæ defecerat, iudicio recenti redisse intellegetur, non secus ac si quis aliud testamentum fecisset ac supremas tabulas incidisset, ut priores supremas relinqueret․ nec putaverit quisquam nuda voluntate constitui testamentum: non enim de iure testamenti maxime quæritur, sed viribus exceptionis․ quæ in hoc iudicio quamquam actori opponatur, ex persona tamen eius qui opponit æstimatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
