Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 37.11.1.2

DE BONORUM POSSESSIONE SECUNDUM TABULAS

inscriptio Ulpianus libro trigensimo nono ad edictum

D.37.11.1pr. Tabulas testamenti accipere debemus omnem materiæ figuram: sive igitur tabulæ sint ligneæ sive cuiuscumque alterius materiæ, sive chartæ sive membranæ sint vel si corio alicuius animalis, tabulæ recte dicentur.

D.37.11.1.1 Non autem omnes tabulas prætor sequitur hac parte edicti, sed supremas, hoc est eas, quæ novissimæ ita factæ sunt, post quas nullæ factæ sunt: supremæ enim hæ sunt non quæ sub ipso mortis tempore factæ sunt, sed post quas nullæ factæ sunt, licet hæ veteres sint.

D.37.11.1.2 Sufficit autem extare tabulas, etsi non proferantur, si certum sit eas exstare․ igitur etsi apud furem sint vel apud eum, apud quem depositæ sunt, dubitari non oportet admitti posse bonorum possessionem: nec enim opus est aperire eas, ut bonorum possessio secundum tabulas agnoscatur.

D.37.11.1.3 Semel autem exstitisse tabulas mortuo testatore desideratur, tametsi exstare desierint: quare et si postea interciderunt, bonorum possessio peti poterit.

D.37.11.1.4 Scientiam tamen exigemus, ut sciat heres extare tabulas certusque sit delatam sibi bonorum possessionem.

D.37.11.1.5 Si quis in duobus exemplaribus fecerit testamentum et aliud exstet, aliud non exstet, tabulæ extare videntur petique potest bonorum possessio.

D.37.11.1.6 Sed et si in duobus codicibus simul signatis alios atque alios heredes scripserit et utrumque extet, ex utroque quasi ex uno competit bonorum possessio, quia pro unis tabulis habendum est et supremum utrumque accipiemus.

D.37.11.1.7 Sed si unum fecerit testator quasi testamentum, aliud quasi exemplum, si quidem id extat quod voluit esse testamentum, bonorum possessio petetur: si vero id quod exemplum erat, bonorum possessio peti non poterit, ut Pomponius scripsit.

D.37.11.1.8 Exigit prætor, ut is, cuius bonorum possessio datur, utroque tempore ius testamenti faciendi habuerit, et cum facit testamentum et cum moritur․ proinde si impubes vel furiosus vel quis alius ex his qui testamentum facere non possunt testamentum fecerit, deinde habens testamenti factionem decesserit, peti bonorum possessio non poterit. sed et si filius familias putans se patrem familias testamentum fecerit, deinde mortis tempore pater familias inveniatur, non potest bonorum possessio secundum tabulas peti․ sed si filius familias veteranus de castrensi faciat, deinde emancipatus vel alias pater familias factus decedat, potest eius bonorum possessio peti․ sed si quis utroque tempore testamenti factionem habuerit, medio tempore non habuerit, bonorum possessio secundum tabulas peti poterit.

D.37.11.1.9 Si quis autem testamentum fecerit, deinde amiserit testamenti factionem vel furore vel quod ei bonis interdictum est, potest eius peti bonorum possessio, quia iure testamentum eius valet: et hoc generaliter de omnibus huiusmodi dicitur, qui amittant mortis tempore testamenti factionem, sed ante factum eorum testamentum valet.

D.37.11.1.10 Si linum, quo ligatæ sunt tabulæ, incisum sit, si quidem alius contra voluntatem testatoris inciderit, bonorum possessio peti potest: quod si ipse testator id fecerit, non videntur signatæ et ideo bonorum possessio peti non potest.

D.37.11.1.11 Si rosæ sint a muribus tabulæ vel linum aliter ruptum vel vetustate putrefactum vel situ vel casu, et sic videntur tabulæ signatæ, maxime si proponas vel unum linum tenere․ si ter forte vel quater linum esset circumductum, dicendum est signatas tabulas eius extare, quamvis vel incisa vel rosa sit pars uni.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑