Digesta Iustiniani 37.10.7
inscriptio Iulianus libro vicensimo quarto digestorum
D.37.10.7pr. Si impubes negetur iure adoptatus et ideo paternæ hereditatis ei controversia fiat, non erit iniquum simile Carboniano decretum interponi.
D.37.10.7.1 Item si impubes in adoptionem datus esse dicatur et ideo negetur naturalis patris hereditas ad eum pertinere, quia et hoc casu quæritur, an iure filii hereditatem optinere possit, locus erit Carboniano edicto.
D.37.10.7.2 Cum vero proponitur exheredatus esse, non est necessarium controversiam in tempus pubertatis differri, quia non de ipsius filii, sed de testamenti iure quæritur.
D.37.10.7.3 Si mater eius, cui et de libertate et de hereditate paterna controversia fit, in quæstionem libertatis vocatur, iudicium de matre non semper in tempus pubertatis differendum erit: nam et ipsi, qui subiectus esse dicitur, ex causa repræsentari solet.
D.37.10.7.4 Quotiens Carbonianum decretum interponitur, eodem loco rem haberi oportet, quo esset, si nulla controversia fieret ei, qui bonorum possessionem acceperit.
D.37.10.7.5 Cum autem ex duobus fratribus ex hoc decreto missis alter pro parte sua paternam hereditatem non defendit, compellitur alter totam defendere aut universa creditoribus cedere.
D.37.10.7.6 Interdum etiam exheredatus filius ex Carboniano decreto bonorum possessionem accipiet, si non contra tabulas petit bonorum possessionem, sed ab intestato unde liberi (quia neget tabulas testamenti patris tales esse, ut secundum eas bonorum possessio dari possit) et dicatur non esse filius.
D.37.10.7.7 Si pupillus liberti paterni bonorum possessionem petet, negaretur autem filius patroni esse, quia de paternis bonis nulla controversia ei fieret, differendum hoc iudicium non est․ si vero post interpositum Carbonianum decretum hæc quoque controversia moveretur, hoc iudicium in id tempus differri debet.
D.37.10.7.8 Quæsitum est, an simul et pupillus ex Carboniano et scripti heredes secundum tabulas bonorum possessionem haberent․ respondi, si filius non esset aut non accepisset contra tabulas vel ab intestato bonorum possessionem, simul et ipsum ex Carboniano et scriptos heredes secundum tabulas habituros bonorum possessionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
