Digesta Iustiniani 37.10.6
inscriptio Paulus libro quadragensimo primo ad edictum
D.37.10.6pr. De bonis matris an decretum interponendum sit, quæritur․ et decretum quidem non est interponendum, dilatio autem longissima danda est, quæ in tempus pubertatis extrahet negotium.
D.37.10.6.1 Plane si simul de paternis et de maternis bonis controversia sit vel etiam de fratris, et has controversias in tempus pubertatis differendas esse Iulianus respondit.
D.37.10.6.2 Huic autem edicto locus est etiam si ab intestato ad bonorum possessionem veniant liberi, tametsi ex inferioribus partibus petant, qua legitimi vocantur, quoniam sui sunt, vel ex illa, qua cognatis datur.
D.37.10.6.3 Ita demum autem huic edicto locus est, si status et hereditatis controversia sit: nam si tantum status (quod puta servus dicatur esse) nec ulla bonorum controversia sit, hoc casu liberale iudicium statim explicandum erit.
D.37.10.6.4 Qui pupillo controversiam facit, si simul cum eo in possessionem missus est, ali ex bonis defuncti non debebit nec quicquam de bonis deminuere: hæc enim possessio pro satisdatione cedit.
D.37.10.6.5 Non solum alimenta pupillo præstari debent, sed et in studia et in ceteras necessarias impensas debet impendi pro modo facultatium.
D.37.10.6.6 Post pubertatem quæritur, an actoris partes sustinere debeat qui ex Carboniano missus est in possessionem․ et responsum est rei partes eum sustinere debere, maxime si cavit․ sed et si non caverat, si nunc paratus sit cavere, quasi possessor conveniendus est: quod si nunc non caveat, possessio transfertur adversario satis offerente: perinde atque si nunc primum ab eo peteretur hereditas.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
