Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 37.10.5.4

DE CARBONIANO EDICTO

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum

D.37.10.5pr. Sed si is, qui controversiam impuberi facit, ex liberis sit, eveniet, ut, sive caveat hic, cui status fit controversia, sive non caveat, attamen simul sit in possessionem.

D.37.10.5.1 Si impubes non defendatur idcircoque missus sit in possessionem etiam adversarius eius, actiones hereditarias quis exercebit? et ait Iulianus libro vicensimo quarto digestorum curatorem constitui debere, qui omnia curet actiones exerceat․ denique scribit etiam eum, qui cum impubere missus est in possessionem, actiones posse adversus curatorem intendere nec esse prohibendum: nullum enim per hoc præiudicium hereditati fieri: nam et adversus ipsum pupillum, si satis dedisset, recte experiretur.

D.37.10.5.2 Quotiens impubes satis non dat, mittitur in possessionem adversarius eius, sive satis det sive non det․ si velit adversarius committi sibi administrationem, satis dare debet pupillo: ceterum si satis non det, debet curator constitui, per quem bona administrentur. adversarius autem si satis dederit, res, quæ tempore perituræ aut deteriores futuræ sint, distrahere debet: item a debitoribus, qui tempore liberabuntur, exigere debet: cetera cum pupillo possidebit.

D.37.10.5.3 An autem vescendi causa deminuere possit is qui ex Carboniano missus est, videamus․ et si quidem satis impubes dedit, sive decrevit præses sive non, deminuet vescendi causa et hoc minus restituet hereditatis petitori․ quod si satis dare non potuit et aliter alere se videtur non posse, deminuendi causa usque ad id, quod alimentis eius necessarium est, mittendus est․ nec mirum debet videri hereditatem propter alimenta minui eius, quem fortasse iudicabitur filium non esse, cum omnium edictis venter in possessionem mittatur et alimenta mulieri præstentur propter eum, qui potest non nasci, maiorque cura debeat adhiberi, ne fame pereat filius, quam ne minor hereditas ad petitorem perveniat, si apparuit filium non esse.

D.37.10.5.4 Maxime autem puto, si missus fuerit in possessionem adversarius, desiderandum a prætore, ne instrumenta in possessionem suam redigat: ceterum decipietur pupillus, dum vel instruitur adversarius eius vel etiam intercipere ea potest.

D.37.10.5.5 Cum autem in satisdatione et pupillus et adversarius eius cessant, curator constituendus est, qui bona administret et quandoque ei qui iudicio vicerit restituat․ quid tamen, si tutores pupilli velint administrare? non erunt audiendi, nisi satis dederint nomine pupilli aut curatores quoque idem ipsi sint constituti.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑