Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 37.10.3.6

DE CARBONIANO EDICTO

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum

D.37.10.3pr. Carbonianum edictum aptatum est ad contra tabulas bonorum possessionem et intestati, cum et in secundum tabulas in quibusdam casibus possit videri necessarium edictum, veluti si pater familias ita instituerit: ‘postumus heres esto’ vel ‘postuma heres esto’ et negetur esse verum, quod in testamento scriptum est.

D.37.10.3.1 Et cum de fideicommissis vel de legatis quæritur, differri potest causa in tempus pubertatis: id enim divus Pius Claudio Hadriano rescripsit.

D.37.10.3.2 Quamvis scripto heredi non promitti bonorum possessionem ex edicto Carboniano certum sit, tamen quæstionem status in tempus pubertatis differri procul dubio est․ ergo si quidem de parentis bonis simul et de statu controversia fiat, hoc edictum locum habebit: sin vero tantum status, differetur quæstio in tempus pubertatis, sed non ex Carboniano, sed ex constitutionibus.

D.37.10.3.3 Puberi quamvis minori viginti quinque annis Carbonianum non succurrit․ sed et si, cum esset pubes, quasi impubes obrepserit bonorumque possessionem accepit, dicendum erit nihil eum egisse: nam et si impubes esset mox pubes factus, finiretur bonorum possessionis emolumentum.

D.37.10.3.4 Causæ cognitio in eo vertitur, ut, si manifesta calumnia appareret eorum, qui infantibus bonorum possessionem peterent, non daretur bonorum possessio․ summatim ergo, cum petitur ex Carboniano bonorum possessio, debet prætor cognoscere: et si quidem absolutam causam invenerit evidenterque probatur filium non esse, negare debet ei bonorum possessionem Carbonianam: si vero ambiguam causam, hoc est vel modicum pro puero facientem, ut non videatur evidenter filius non esse, dabit ei Carbonianam bonorum possessionem.

D.37.10.3.5 Duæ autem sunt causæ cognitiones, una dandæ Carbonianæ possessionis, quæ habet commodum illud, ut, perinde atque si nullam controversiam pateretur impubes, possessionem accipiat, alia causæ cognitio illa, utrum differri debeat in tempus pubertatis cognitio an repræsentari․ hoc autem diligentissime prætori examinandum est, an expediat pupillo repræsentari cognitionem an potius differri in tempus pubertatis, et maxime inquirere hoc a cognatis matre tutoribusque pupilli debet․ finge esse testes quosdam, qui dilata controversia aut mutabunt consilium aut decedent aut propter temporis intervallum non eandem fidem habebunt: vel finge esse anum obstetricem vel ancillas, quæ veritatem pro partu possunt insinuare, vel instrumenta satis idonea ad victoriam vel quædam alia argumenta, ut magis damnum patiatur pupillus, quod differtur cognitio, quam compendium, quod non repræsentatur: finge pupillum satisdare non posse et admissos in possessionem, qui de hereditate controversiam faciunt, multa posse subtrahere novare moliri: aut stulti aut iniqui prætoris erit rem in tempus pubertatis differre cum summo eius incommodo, cui consultum velit․ divus etiam Hadrianus ita rescripsit: ‘Quod in tempus pubertatis res differri solet, pupillorum causa fit, ne de statu periclitentur, antequam se tueri possint․ ceterum si idoneos habeant, a quibus defendantur, et tam expeditam causam, ut ipsorum intersit mature de ea iudicari, et tutores eorum iudicio experiri volunt: non debet adversus pupillos observari, quod pro ipsis excogitatum est, et pendere status eorum, cum iam possit indubitatus esse.’

D.37.10.3.6 Si mater impuberis subiecti partus rea postulata causam optinuerit, poterit adhuc superesse status quæstio, ut puta si dicatur aut non esse ex ipso defuncto conceptus aut ex ipso quidem, sed non ex matrimonio editus.

D.37.10.3.7 Si is, qui status controversiam filio faciebat et solum se filium dicebat, decesserit et mater ei heres extiterit, si quidem eandem controversiam impuberi mater faciat, qui se ex alia natum adfirmat, quam filius eius faciebat, scilicet ut neget eum filium, idcircoque ad se totam hereditatem ex persona filii sui defuncti pertinere debere: in tempus pubertatis differri Iulianus ait, quia nihil interest, suo an hereditario nomine controversiam faciat․ plane si mater concedat hunc quoque defuncti filium esse idcircoque partem dimidiam hereditatis solam sibi vindicet ex bonis paternis, non erit iudicium in tempus pubertatis differendum: non enim de paternis, sed de fraternis bonis impuberi fit controversia.

D.37.10.3.8 Ibidem Iulianus quærit: si duo impuberes patiantur status controversiam et alter eorum pubuerit, exspectari alterius quoque pubertas debet, scilicet ut sic de utriusque statu agatur, ne aliquod præiudicium fiat impuberi per puberis personam.

D.37.10.3.9 Parvi refert, utrum petitor sit impubes an possessor, qui status controversiam patitur: nam sive possideat sive petat, in tempus pubertatis differtur.

D.37.10.3.10 Si duo impuberes invicem faciant status controversiam, interest, utrum quisque se solum filium dicat an et se․ nam si se solum dicat filium, dicendum est debere controversiam ad utriusque pubertatem differri, sive petitor sive possessor sit․ si vero alter se solum, alter et se dicat, si quidem ille adoleverit qui se solum dicat, adhuc differtur controversia propter pueritiam eius qui et se dicit, sed de parte, non de toto: de parte enim utique nec litigatur․ quod si ille adoleverit qui et se dicit, ille impubes sit qui se solum dicit, non differtur controversia: nec enim patitur impubes status controversiam, sed facit, cum hic pubes et se dicat, illum non neget filium.

D.37.10.3.11 Si quis liber et heres esse iussus status controversiam impuberi faciat, qui filius esse et testamentum patris rupisse dicitur, Iulianus ait utraque iudicia et hereditatis et libertatis in tempus pubertatis differenda: neutrum enim eorum ita explicari potest, ut non condicioni eius, qui se filium esse contendat, præiudicetur. ceteræ quoque libertatis quæstiones ex testamento pendentes in tempus pubertatis differuntur.

D.37.10.3.12 Cum extaret impubes, qui se filium defuncti diceret, debitoresque negent eum filium esse defuncti et intestati hereditatem ad adgnatum, qui forte trans mare aberit, pertinere: necessarium erit puero Carbonianum edictum․ sed et absenti erit prospiciendum, ut cautio præstetur.

D.37.10.3.13 Missum autem ex Carboniano in possessionem student prætores possessorem constituere․ quod si coeperit aut hereditatem petere quasi bonorum possessor Carbonianus aut singulas res, rectissime Iulianus libro vicensimo quarto digestorum scribit exceptione eum summovendum: contentus enim esse debet hac prærogativa, quod possessorem eum prætor tantisper constituit․ si igitur vult hereditatem aut singulas res petere, petat, inquit, directa actione quasi heres, ut ea petitione iudicari possit, an quasi ex liberis heres sit, ne præsumptio Carbonianæ bonorum possessionis iniuriam adversariis afferat: quæ sententia habet rationem et æquitatem.

D.37.10.3.14 Hæc autem possessio intra annum datur, sicuti ordinariæ quoque, quæ liberis dantur, intra annum dantur.

D.37.10.3.15 Sed oportebit hunc, qui se filium dicit, non solum Carbonianam bonorum possessionem accipere, verum etiam ordinariam agnoscere.

D.37.10.3.16 Currunt autem tempora ad utramque bonorum possessionem separatim, ordinariæ quidem, ex quo patrem suum decessisse scit et facultatem bonorum possessionis petendæ habuit, Carbonianæ vero ex eo tempore, ex quo controversiam sibi fieri cognovit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑