Digesta Iustiniani 37.10.2
inscriptio Marcianus libro quarto decimo institutionum
D.37.10.2 Licet mulier, quæ partum subiecisse dicitur, decesserit, tamen, si participes maleficii sint, in præsenti cognoscendum est․ si autem nemo sit qui puniri possit, quia omnes participes facinoris forte decesserint, secundum Carbonianum edictum in tempus pubertatis differenda cognitio est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
