Digesta Iustiniani 37.10.1.8
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum
D.37.10.1pr. Si cui controversia fiet, an inter liberos sit, et impubes sit, causa cognita perinde possessio datur, ac si nulla de ea re controversia esset, et iudicium in tempus pubertatis causa cognita differtur.
D.37.10.1.1 Eum qui controversiam facit, si pro pupillo satis ei non detur, simul in possessionem eorum bonorum esse prætor iubet.
D.37.10.1.2 Non tantum masculi, sed et feminæ ex virili sexu descendentes Carboniani commodum habebunt.
D.37.10.1.3 Et generaliter dicimus his demum Carbonianum competere, quibus contra tabulas bonorum possessio competit, his vero non competere, qui repelluntur a contra tabulas bonorum possessione.
D.37.10.1.4 Si quis non ab aliquo hanc controversiam patiatur, quod inter liberos non sit, sed ab ipso patre, ut puta nepos, qui se retentum in potestate avi dicit, ab emancipato patre, cui iungi desiderat, an differri debeat? et magis est, ut differatur: parvi enim refert, quis ei controversiam faciat, cum et si testator eum negaverit ex liberis, non tamen exheredem scripserit, Carboniano possit esse locus.
D.37.10.1.5 Sed et si quis non tantum ex liberis negetur esse, verum servus etiam esse dicatur forte ex ancilla editus, Iulianus scripsit adhuc Carboniano locum esse: quod et divus Pius rescripsit: nam vel magis consulendum est his quibus maius periculum intenditur․ nam si aliter observetur, inventa erit ratio, quemadmodum audacissimus quisque maiore iniuria inpuberem adficiat, quod et plura et graviora de eo mentiatur.
D.37.10.1.6 Sed et si ipse defunctus servus esse dicatur, idem erit dicendum.
D.37.10.1.7 Sed et si fiscus facit impuberi controversiam, Carbonianum edictum potest locum habere.
D.37.10.1.8 Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit, cum filius heres vel exheres scriptus est, Carbonianum edictum cessare, quamvis filius esse negetur, quia vel quasi scriptus habet bonorum possessionem, etiamsi filius non est, vel repellitur quasi exheredatus, etsi filius esse videatur: nisi forte postumus, inquit, est heres institutus et natus negetur esse filius, sed subiectus esse dicetur, quo casu eius partis tantum danda est ei bonorum possessio, ex qua institutus est.
D.37.10.1.9 Idem ait, cum quidam exheredem scripsisset filium, quod diceret eum ex adulterio conceptum, quia fieret ei hæc controversia, an inter liberos sit, ex hac parte edicti ei bonorum possessionem competere, cum, si sine elogio exheres scriptus esset, non haberet bonorum possessionem․ idemque et si ita sit scriptum: ‘quisquis est, qui filium meum se esse dicit, exheres esto’, quia non est filius exheredatus.
D.37.10.1.10 Si quis filium suum heredem instituerit ex minima parte sic ‘ille qui ex illa natus est heres esto’, non quasi filium suum, deinde hic contendat patrem intestatum decessisse seque ei suum heredem esse, interest, coheredes eius utrum negent eum filium an vero contendunt testamentum valere․ si testamentum valere contendunt, controversia non est differenda et Carbonianum cessat: quod si filium eum negant et ad ipsos potius quasi ad consanguineos hereditatem pertinere dicunt, data bonorum possessione impuberi controversia in tempus pubertatis differtur.
D.37.10.1.11 Si mater subiecti partus arguatur, an differenda sit quæstio propter statum pueri, quæritur․ et si quidem pupilli status in dubium devocatur, differri quæstio in tempus pubertatis debet, cum metus potest esse, ne minus idonee defendatur: cum vero mater rea postulatur utique integra fide, et maiore constantia causam defensura recenti tempore, dubium non est cognitionem fieri oportere, et post eventum cognitionis, si suppositum apparuerit, actiones hereditariæ puero denegandæ sunt omniaque perinde habenda, atque si heres scriptus non fuisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
