Digesta Iustiniani 37.1.7
inscriptio Ulpianus libro primo ad Sabinum
D.37.1.7pr. Servus bonorum possessionem recte admittere potest, si prætor de condicione eius certus sit: nam et absenti et non petenti dari bonorum possessio potest, si hoc ipsum prætor non ignoret․ ergo et femina poterit alii bonorum possessionem petere.
D.37.1.7.1 Impubes nec bonorum possessionem admittere nec iudicium sine tutoris auctoritate accipere potest.
D.37.1.7.2 Quia tutor pupillo et pater infanti filio bonorum possessionem petere possunt, dies, quibus tutor aut pater scit, cedere placet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
