Digesta Iustiniani 36.4.5.13
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum
D.36.4.5pr. Is cui legatorum fideive commissorum nomine non cavetur missus in possessionem nunquam pro domino esse incipit․ nec tam possessio rerum ei quam custodia datur: neque enim expellendi heredem ius habet, sed simul cum eo possidere iubetur, ut saltem tædio perpetuæ custodiæ extorqueat heredi cautionem.
D.36.4.5.1 Si alius damni infecti nomine missus sit in possessionem, alius legatorum servandorum causa, posse eum, qui legatorum servandorum causa in possessionem missus est, etiam damni infecti satisdare: qui si satisdederit, non aliter decedere possessione debebit, quam ei cautum fuerit etiam eo nomine, quod se damni infecti obligavit.
D.36.4.5.2 Si plures legatarii mitti in possessionem desideraverint, omnes venire debent in possessionem: is enim qui ex causa legatorum possidet, sibi, non alii possidet․ alia est causa, cum creditores rei servandæ causa mittuntur in possessionem: nam is qui possidet non sibi, sed omnibus possidet.
D.36.4.5.3 Qui prior missus est legatarius in possessionem, non præfertur ei qui postea mittitur: inter legatarios enim nullum ordinem observamus, sed simul omnes æqualiter tuemur.
D.36.4.5.4 Postquam rei servandæ creditores possidere coeperunt, legatorum servandorum gratia missus in possessionem creditoribus potior non habebitur.
D.36.4.5.5 Qui in possessionem legatorum servandorum causa mittitur, in possessionem quidem rerum hereditariarum omnimodo veniet, hoc est earum quæ in causa hereditaria manent: earum autem, quæ in causa hereditaria non erunt, non alias mittitur, quam si dolo malo in ea causa esse desierint, nec semper, sed causa cognita.
D.36.4.5.6 ‘Bonorum’ autem appellatione hæ res comprehensæ videbuntur, quarum proprietas ad heredem pertinet.
D.36.4.5.7 Sed et si vectigales agri sunt et si qua pignora testatori data, in eorum quoque mittetur possessionem.
D.36.4.5.8 Sed et in partus ancillarum et fetus pecorum, item fructus æque omni modo legatarius et fideicommissarius mittentur.
D.36.4.5.9 Sed et si rem alienam defunctus bona fide emerit, in possessionem eius mittendum legatarium constat: nam et hæc res in causa hereditaria est.
D.36.4.5.10 Si deposita res apud defunctum fuerit vel commodata, locum missio non habet, quia non sunt istæ res hereditariæ.
D.36.4.5.11 Si ex duobus heredibus alter satisdare sit paratus, alter non, in partem eius missio locum utique habere debet․ missi itaque legatarii impedient etiam eum, qui satisdedit, rei administratione: quare suadendum erit heredi, ut in assem satisdet, ne administratio eius impediatur.
D.36.4.5.12 Si ab impuberis substituto legata sint relicta et impubes decesserit, missio non solum in ea bona, quæ testatoris fuerunt, verum ad ea quoque, quæ impubes adquisiit, locum habebit: nam hæc quoque hereditaria sunt: vivo autem impubere neque missio neque satisdatio locum habet.
D.36.4.5.13 Si heres non sit, a quo fideicommissum relictum est, sed alterius nominis successor, dicendum est, ut edicto locus sit et dolus eius sit æstimandus.
D.36.4.5.14 Sed et si heredis heres sit, qui dolo fecit, æque nocere debebit.
D.36.4.5.15 Dolum accipere debemus et culpam latam, sed non omnem dolum, sed qui in necem legatariorum et fideicommissariorum factus est.
D.36.4.5.16 Imperator Antoninus Augustus rescripsit certis ex causis etiam in propria bona heredis legatarios et fideicommissarios esse mittendos, si post sex menses, quam aditi pro tribunali fuerint hi quorum de ea re notio est, in satisfactione cessatum est, inde fructus percepturos, quoad voluntati defunctorum satisfiat․ quod remedium servaretur et adversus eos, qui ex qua causa fideicommisso moram faciunt.
D.36.4.5.17 Satisfactionis verbum licet latius patet, tamen ad exsolvendum legatum refertur.
D.36.4.5.18 Proinde et si remissa sit satisdatio, rescriptum locum habebit, quia mora fit solutioni.
D.36.4.5.19 Sex autem mensum puto continuum tempus, non possessionum computandum.
D.36.4.5.20 Cessatum non accipimus, si pupillus tutorem non habeat nec curatorem furiosus vel adulescens: nam frustratio non debet huiusmodi personis nocere, quæ sunt indefensæ․ certe si hereditas iacuerit aliquo tempore, hoc tempus de medio detrahendum est.
D.36.4.5.21 Quæri poterit, an in vicem usurarum hi fructus cedant, quæ in fideicommissis debentur․ et cum exemplum pignorum sequimur, id quod ex fructibus percipitur primum in usuras, mox, si quid superfluum est, in sortem debet imputari: quin immo et si amplius quam sibi debetur perceperit legatarius, exemplo pigneraticiæ actionis etiam utilis actio ad id refundendum dari debebit․ sed pignora quidem quis et distrahere potest, hic autem frui tantum ei constitutio permisit, ut festinetur ad sententiam.
D.36.4.5.22 Qui legatorum servandorum causa in possessionem mittitur, et fructus custodire et cetera debebit․ et pati quidem heredem colere agros et fructus redigere, sed custodire legatarium fructus oportebit, ne ab herede consumantur: quod si heres fructus nolit cogere, permittendum erit legatario cogere fructus et coactos servare․ quin immo si tales sint fructus, quos primo quoque tempore venire expediat, vendere quoque legatario permittendum est et pretium servare․ in ceteris quoque rebus hereditariis missi in possessionem hoc erit officium, ut universas res hereditarias colligat et ibi custodiat, ubi domicilium defunctus habuit, et, si nulla domus sit, habitationem conducat vel horreum quoddam, in quo res collectæ custodiantur․ et puto ita legatarium custodire res hereditarias debere, ut neque heredi auferantur neque depereant deterioresve fiant.
D.36.4.5.23 Quod si ex constitutione quis in possessionem mittatur, curandum est, ne vis fiat utenti et fruenti legatario.
D.36.4.5.24 Satisfieri voluntati defuncti sic accipitur, quoad voluntati defuncti vel ex fructibus vel aliunde satisfiat.
D.36.4.5.25 Constitutio autem divi Antonini pertinet ad eos, a quibus utiliter fideicommissum relictum est, quamvis heredes non sint: par enim utilitas est.
D.36.4.5.26 In possessionem missus legatorum servandorum causa si litem eo nomine contestatus sit, non ante decedere possessione debet, quam ei pro lite fuerit cautum.
D.36.4.5.27 Missus in possessionem si non admittatur, habet interdictum propositum: aut per viatorem aut per officialem præfecti aut per magistratus introducendus est in possessionem.
D.36.4.5.28 Missio autem locum habebit non tantum, si quis id ipsum, quod legatum est, rogatus sit, verum etiam si quid vel ex eo vel pro eo restituere fuerit rogatus.
D.36.4.5.29 Si Titio pure legatum fuerit et eius fidei commissum sub condicione, ut Sempronio restitueret, non inique prætorem statuturum Iulianus scripsit, si, antequam legatum consequatur legatarius, fideicommissi condicionalis satis non det, ut magis Sempronio det legati persecutionem, ut is legatario satisdet deficiente condicione reddi decem․ sed et si acceperit Titius ab herede decem, æquum esse Iulianus ait cogi eum invicem satisdare aut ipsa decem tradere et Sempronium Titio cavere: et hoc iure utimur, id enim et Marcellus ait.
D.36.4.5.30 Quid ergo, si et legatum sub condicione sit relictum et fideicommissum, neque fideicommissi satisdetur? æquissimum erit fideicommissarium nomine legati satis accipere ab herede, si ei legatarius non caveat, scilicet ut et ipse legatario caveat․ quod si iam accepit legatarius ab herede satis, decernendum erit ex ea satisdatione magis fideicommissario quam legatario dandam actionem, in eum scilicet casum, quod fideicommissi eius condicio extitit: ipsius etiam legati persecutio danda erit fideicommissario, si nondum solutum est et condicio eius extitit, scilicet si fuerit fideicommissarius paratus cavere legatario.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
