Digesta Iustiniani 36.4.3.2
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum
D.36.4.3pr. Si is, a quo satis petitur, offerat cognitionem et dicat: ‘hodie constet de fideicommisso, hodie agamus’, dicendum est cessare satisdationem, cum possit ante de fideicommisso quam de satisdatione constare.
D.36.4.3.1 Nec non illa cognitio imploranda erit ab herede, si forte dicatur per calumniam satis peti: hoc enim commune est omnium satisdationum. divus enim Pius rescripsit eum, apud quem satis petitur, debere explorare, num per calumniam satis petatur: de qua re summatim debet cognoscere.
D.36.4.3.2 Si procurator satis legatorum desideret, si quidem mandatum ei sit, non habebit necesse de rato cavere, sed erit ei satisdandum: si vero dubitetur, an mandatum sit vel non sit, de rato cautio erit exigenda.
D.36.4.3.3 Si semel fuerit satisdatum, quæsitum est, an etiam rursus cavendum sit, si forte dicatur egenos fideiussores esse datos․ et magis est, ut caveri non debeat: hoc enim divus Pius rescripsit Pacuviæ Licinianæ: ipsam enim facilitati suæ expensum ferre debere, quæ minus fideiussores idoneos accepit: neque enim oportet per singula momenta onerari eum, a quo satis petitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
