Digesta Iustiniani 36.4.1
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum
D.36.4.1pr. Si quis, cum vetitus esset satis accipere, acceperit, an repeti satisdatio ista possit, ut heres condicat liberationem? et quidem si sciens heres indebitum cavit, repetere non potest․ quid deinde, si ignoravit remissam sibi satisdationem? potest condicere․ si vero hoc non potuisse remitti crediderit, numquid condicere possit qui ius ignoravit? adhuc tamen benigne quis dixerit satisdationem condici posse․ quid deinde, si commissa sit stipulatio, fideiussores putamus exceptione uti posse an non? et magis est, ut utantur exceptione, quia ex ea causa intercessit satisdatio, ex qua non debuit.
D.36.4.1.1 Non exigit prætor, ut per heredem stet, quo minus caveat, sed contentus fuit per legatarium vel fideicommissarium non stare, quo minus ei caveatur․ quare si non fuerit, qui interpelletur cautionis nomine, hoc est is a quo legatum fideive commissum relictum est, omnimodo poterit legatarius et fideicommissarius in possessionem ex hoc edicto mitti, quia verum est per eum, cui caveri oportebit, non fieri, quo minus caveatur․ non tamen et satisdatio debet offerri legatario, sed sufficit, sive desideravit et non cavetur, sive non habeat, a quo satis desideret.
D.36.4.1.2 Si debitori liberatio sit relicta, non est exigenda cautio, quia habet penes se legatum: quippe, si conveniatur, exceptione doli mali uti possit ei cui legatum solutum est.
D.36.4.1.3 Cum constet legatum non deberi, divus Pius ad Æmilium Equestrem rescripsit non debere prætorem satisdationem admittere.
D.36.4.1.4 Tunc ante aditam hereditatem satisdandum de legatis est, cum adhuc dubium est, an hereditas adeatur․ ceterum si certum sit repudiatam vel omissam hereditatem vel abstentos necessarios heredes, frustra hoc edictum imploratur, cum certum sit legatum vel fideicommissum non deberi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
