Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 36.3.1.17

UT LEGATORUM SEU FIDEICOMMISSORUM SERVANDORUM CAUSA CAVEATUR

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum

D.36.3.1pr. Legatorum nomine satisdari oportere prætor putavit, ut, quibus testator dari fierive voluit, his diebus detur vel fiat dolumque malum afuturum stipulentur.

D.36.3.1.1 Semper autem satisdare cogitur, cuiuscumque sit dignitatis vel facultatium quarumcumque heres.

D.36.3.1.2 Nec sine ratione hoc prætori visum est, sicuti heres incumbit possessioni bonorum, ita legatarios quoque carere non debere bonis defuncti: sed aut satisdabitur eis aut, si satis non datur, in possessionem bonorum venire prætor voluit.

D.36.3.1.3 Non solum autem omnibus legatariis satisdari oportet, sed et successoribus legatariorum satisdari debere iam constat, quamvis isti non ex iudicio defuncti, sed successionis necessitate quasi ad æs alienum admittantur.

D.36.3.1.4 Sed et procuratoribus legatariorum satisdandum est eoque iure utimur.

D.36.3.1.5 Plane si ei qui in potestate alicuius erit legatum sit, cavebitur ei cuius iuri subiectus est.

D.36.3.1.6 Non solum autem legatorum nomine heredes cavent, sed et successores eorum.

D.36.3.1.7 Is etiam, cui ex senatus consulto restituta est hereditas, nihilo minus ad cautionem compellitur.

D.36.3.1.8 Nec non et qui per alios heredes existunt sive honorarii successores ad satisdationem compelluntur.

D.36.3.1.9 Plane si quis omissa stipulatione litem de legato contestatus est, probandum est cessare debere stipulationem.

D.36.3.1.10 Idemque in fideicommissis quoque probandum est.

D.36.3.1.11 Si cui ita sit legatum vel fideicommissum relictum et si id perdidisset, rursus relictum, videamus, an satis sequentis legati sive fideicommissi petere possit․ movet quæstionem, an fideicommissum hoc sive legatum debeatur et quotiens debeatur et an ipse legatarius cavere debeat se non perditurum․ de his omnibus extat rescriptum divi Pii ad Iunium Mauricum tale: ‘Clodio Fructulo secundum ea, quæ epistula continentur, legata sive fideicommissa ex testamento Clodii Felicis præstari debent citra necessitatem cavendi nihil ex is deminuturum se․ nam quod fidei heredis ab eodem testatore commissum est, ut, si Fructulus perdidisset quod ei in testamento relictum est, rursus heres ei id restitueret, non eo pertinet, ut aut Fructulo priorum legatorum nomine satisdatio iniungenda aut onerandus sit heres in infinito, ut, quotiens is perdiderit, restituere ei tantumdem debeat, sed ut per fideicommissum posterius duplicata legata eius videantur nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid postea is consumpsit exsoluto ei posteriore fideicommisso’․ rescripto ergo ostensum legatarium heredi non debere cavere se non perditurum․ versa vice an heres de sequenti legato sive fideicommisso cavere debeat, quæritur․ et putem non oportere ei caveri, cum in suo arbitrio habeat, ne perdat id quod sibi relictum est, quamvis si quis inspexerit, quod sub condicione relictum est, dicere debeat satisdationem exigendam.

D.36.3.1.12 Certe sive ex asse sive ex parte quis legatum debeat, cavere debet, sive institutus sit heres sive substitutus.

D.36.3.1.13 Bellissime quæritur, an hæc stipulatio incrementum ex fructibus vel usuris sentiat․ et recte placuit ex mora incrementum habituram stipulationem, ut id quod oportebit comprehendat.

D.36.3.1.14 Si quis sub condicione legatum stipulatus pendente condicione decesserit, stipulatio evanescit, quia nec legatum transmittitur. huic stipulationi easdem causas et condiciones inesse sciendum est: proinde si qua sit exceptio, quæ petenti legatum opponi solet, eandem ex stipulatu quoque agenti opponendam esse placet.

D.36.3.1.15 Procuratori eius, qui absens esse dicitur, si stipulanti legati nomine spondeat heres, Ofilius ait ita cavere debere, si is, cuius nomine caveat, vivat, videlicet ne teneatur illo ante defuncto.

D.36.3.1.16 Item quæritur, in hanc stipulationem utrum ipsæ res veniant quæ legatæ sunt an vero pretia earum․ et est verius in hanc stipulationem res vel pretia deduci.

D.36.3.1.17 Si decem quæ in arca erant mihi legata sint, tibi eorum usus fructus legatus sit, si pure utrique legatum sit relictum, is cui proprietas legata est ipso iure decem vindicabit, fructuarium autem ex senatus consulto acturum et quinque usum fructum petiturum constat․ sed cum decem vindicat proprietarius, per exceptionem doli repelli, qua fructuarius de restituendis quinque heredi cavit․ plane si decem aureorum possessionem legatarius habeat, Marcellus ait dandam vel heredi vel fructuario utilem actionem in legatarium, si modo ei caveatur․ sed si sub condicione ei decem legata sint, fructuarium interim decem oblata cautione habiturum, legatario vero, cui proprietas relicta est, interim legatorum stipulatio præstanda est. sed si omiserit stipulationem, existente condicione ad exhibendum eum posse agere Marcellus ait․ sed si ignorans heres legatum decem fructuario dedit, ad exhibendum eum non teneri palam est: succurrendum tamen legatario adversus fructuarium Marcellus ait.

D.36.3.1.18 Si ad fiscum portio hereditatis pervenerit, cessabit ista stipulatio, quia nec solet fiscus satisdare.

D.36.3.1.19 Qui minorem partem hereditatis possidet, cum ex maiore parte heres sit, si quidem ipso iure minuatur portio hereditatis, securior erit heres: neque enim ex maiore parte ex stipulatu tenetur legatariis, quam ex qua heres est: si vero nomen quidem heredis apud eos integrum maneat, verumtamen effectu minus habeant hereditatis et caverint legatorum nomine, videntur onerari, quia ipso iure pro ea parte legata debent, pro qua heredes sint․ sed enim æquissimum est non maiorem partem legatariis solvere, quam cuius habent emolumentum․ hoc autem evenit, cum hereditas pro aliqua parte ex Trebelliano restituitur: nam pro rata exonerandi sunt heredes eius partis nomine, cuius emolumentum sibi ablatum est.

D.36.3.1.20 Si ei, qui in alterius potestate erit, incerta die legatum fuerit, cavebitur ei, qui habet eum in potestate, non præcise, sed sub condicione ‘si, cum eius legati dies cedit, in potestate sit’. ceterum si sui iuris inveniatur, iniquum esse visum est patri cautum esse, cum alii legatum debeatur, quamquam etsi sine hac adiectione caveretur, verum tamen exceptione patrem vel dominum submoveremus, si existentis condicionis tempore non haberent eos in potestate. evenit tamen secundum hoc, ut in casum non sit de legato cautum: nam si existentis condicionis tempore sui iuris sunt, non erit cautum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑