Digesta Iustiniani 36.2.8
inscriptio Ulpianus libro vicesimo quarto ad Sabinum
D.36.2.8 Nam cum libertas non prius competat quam adita hereditate, æquissimum visum est nec legati diem ante cedere: alioquin inutile fieret legatum, si dies eius cessisset, antequam libertas competeret․ quod evenit, si servo pure legetur et liber esse sub condicione iubeatur et pendens condicio inveniatur et post aditam hereditatem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
