Digesta Iustiniani 36.2.7
inscriptio Ulpianus libro vicesimo ad Sabinum
D.36.2.7pr. Heredis aditio moram legati quidem petitioni facit, cessioni diei non facit.
D.36.2.7.1 Proinde sive pure institutus tardius adeat sive sub condicione per condicionem impediatur, legatarius securus est.
D.36.2.7.2 Sed et si nondum natus sit heres institutus aut apud hostes sit, similiter legatario non nocebit, eo quod dies legati cessit.
D.36.2.7.3 Inde dicimus et si a substituto legatum sit relictum, quamdiu institutus deliberat defuncto legatario non nocebit, si postea heres institutus repudiavit: nam ad heredem suum transtulit petitionem.
D.36.2.7.4 Tantundem et si ab impuberis substituto legetur: nam ad heredem suum legatum transfert.
D.36.2.7.5 Tractari tamen potest, si impuberi substitutus damnatus sit, si intra pubertatem filius decesserit, Seio centum dare, an vivo pupillo defunctus Seius ad heredem transferat, quasi ea condicio sit expressa, quæ inerat․ et magis est ad heredem legatarii transire.
D.36.2.7.6 Interdum aditio heredis legatis moram facit, ut puta si forte servo manumisso vel ei cui servus legatus est et ideo servo aliquid legatum sit: nam servo legati relicti ante aditam hereditatem dies non cedit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
