Digesta Iustiniani 36.2.28.ult
inscriptio Scævola libro quarto responsorum
D.36.2.28 Si fundus instructus relictus erit, quæritur, quemadmodum dari debeat, utrum sicut instructus fuit mortis tempore an eo tempore quo facti sunt codicilli an quo peti coepit․ respondit ea quibus instructus sit fundus, cum dies legati cedat, deberi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
