Digesta Iustiniani 36.2.26
inscriptio Papinianus libro nono responsorum
D.36.2.26pr. ‘Firmio Heliodoro fratri meo dari volo quinquaginta ex reditu prædiorum meorum futuri anni postea’․ non videri condicionem additam, sed tempus solvendæ pecuniæ prolatum videri respondi: fructibus fini relictæ pecuniæ non perceptis ubertatem esse necessariam anni secundi.
D.36.2.26.1 Cum ab heredibus alumno centum dari voluisset testator et eam pecuniam ad alium transferri, ut in annum vicensimum quintum trientes usuras eius summæ perciperet alumnus ac post eam ætatem sortem ipsam: intra vicensimum quintum annum eo defuncto transmissum ad heredem pueri fideicommissum respondi: nam certam ætatem sorti solvendæ præstitutam videri, non pure fideicommisso relicto condicionem insertam․ cum autem fideicommissum ab eo peti non posset, penes quem voluit pecuniam collocari, propter hæc verba ‘eamque alumno meo post ætatem supra scriptam curabis reddere’ fideicommissum ab heredibus petendum, qui pecuniam dari stipulari debuerunt: sed fideiussores ab eo non petendos, cuius fidem sequi defunctus maluit.
D.36.2.26.2 Pater annua tot ex fructu bonorum, quem uxori legavit, accessura filii patrimonio præter exhibitionem, quam æque matri mandavit, ad annum ætatis eius vicensimum quintum ab uxore præstari voluit․ non plura, sed unum esse fideicommissum certis pensionibus divisum apparuit et ideo filio intra ætatem supra scriptam diem functo residui temporis ad heredem fideicommissum eius transmitti, sed non initio cuiusque anni peti pecuniam oportere, quod ex fructibus uxori datis pater filio præberi voluit․ ceterum si pecuniam annuam pater alimentis filii destinasset, non dubie persona deficiente causa præstandi videtur extincta.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
