Digesta Iustiniani 36.2.25
inscriptio Papinianus libro octavo decimo quæstionum
D.36.2.25pr. Cum illud aut illud legetur, enumeratio plurium rerum disiunctivo modo comprehensa plura legata non facit․ nec aliud probari poterit, si pure fundum alterum vel alterum sub condicione legaverit: nam pendente condicione non erit electio nec, si moriatur, ad heredem transisse legatum videbitur.
D.36.2.25.1 ‘Heres meus Titio dato quod mihi Seius debet.’ si Seius pupillus sine tutoris auctoritate nummos accepit nec locupletior factus est et creditor ad præsens debitum verba rettulit, quia nihil Seius debet, nullius momenti legatum erit: quod si verbo debiti naturalem obligationem et futuram solutionem cogitavit, interim nihil Titius petet, quasi tacite condicio inserta sit, non secus ac si ita dixisset: ‘Titio dato, quod pupillus solverit’ vel si legasset ‘quod ex Arethusa natum erit’ vel ‘fructus, qui in illo fundo nascentur’. contrarium non est, quod, si medio tempore legatarius moriatur et postea partus edatur, fructus perveniant, pecuniam pupillus exsolvat, heres legatarii petitionem habet: namque dies legati, cui condicio non adscribitur, quamvis extrinsecus exspectanda sit, cedit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
