Digesta Iustiniani 36.2.24
inscriptio Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
D.36.2.24pr. Si penum heres dare damnatus sit vel fundum et, si non dedisset, decem, ego accepi et penum legatam et translatam esse in decem, si noluerit penum heres dare, et tunc pecuniam deberi, cum interpellatus fundum non dedisset, et, si interea decesserit legatarius, tunc heredi eius non nisi fundum deberi․ namque cum dictum est: ‘at Publicius fundum dato’, perfectum est legatum, et cum dicit: ‘si non dederit, centum dato’, sub condicione fundi legatum ademptum videri eo casu, quo centum deberi coeperint․ quorum quia condicio vivo legatario non exstiterit, forte quia interpellatus heres non sit, evenit, ut ademptio nihil egerit fundique legatum duraverit.
D.36.2.24.1 Plane si sic legatum sit: ‘si penum non dederit, decem dato’, dicimus non esse penum legatum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
