Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 36.2.22.1

QUANDO DIES LEGATORUM VEL FIDEICOMMISSORUM CEDAT

inscriptio Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

D.36.2.22pr. Si Titio, ‘cum is annorum quattuordecim esset factus’, legatum fuerit et is ante quartum decimum annum decesserit, verum est ad heredem eius legatum non transire, quoniam non solum diem, sed et condicionem hoc legatum in se continet ‘si effectus esset annorum quattuordecim’, qui autem in rerum natura non esset, annorum quattuordecim esse non intellegeretur․ nec interest, utrum scribatur ‘si annorum quattuordecim factus erit’ an ita ‘cum’: priore scriptura per condicionem tempus demonstratur, sequenti per tempus condicio, utrubique tamen eadem condicio est.

D.36.2.22.1 Quædam autem condiciones etiam supervacuæ sunt, veluti si ita scribat: ‘Titius heres esto․ si Titius hereditatem meam adierit, Mævio decem dato’: nam pro non scripto ea condicio erit, ut omnimodo ad heredem Mævii legatum transeat, etiamsi Mævius ante aditam hereditatem decesserit․ et idem, si ita fuerit scriptum: ‘si Titius hereditatem meam adierit, intra dies centum Mævio decem dato’: nam hoc legatum in diem erit, non sub condicione, quia definitio Labeonis probanda est dicentis id demum legatum ad heredem legatarii transire, quod certum sit debitum iri, si adeatur hereditas.

D.36.2.22.2 Si tamen duos heredes instituam et, si alter ex his adeat hereditatem, alicui legem ab omnibus heredibus: non erit pro supervacuo ea condicio, sed in portionem quidem coheredis valebit, in ipsius autem, cuius persona in condicione comprehensa est, supervacua erit, perinde atque si solo eo herede instituto eo modo legatum esset.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑