Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 36.2.19

QUANDO DIES LEGATORUM VEL FIDEICOMMISSORUM CEDAT

inscriptio Iulianus libro septuagensimo digestorum

D.36.2.19pr. Cum sine præfinitione temporis legatum ita datum fuerit: ‘uxori meæ penum heres dato: si non dederit, centum dato’, unum legatum intellegitur centum et statim peti potest, penoris autem causa eo tantum pertinet, ut ante litem contestatam tradita peno heres liberetur.

D.36.2.19.1 Quod si ita scriptum sit ‘si penum intra kalendas non dederit, centum dato’, non efficitur, ut duo legata sint, sed ut centum legata sub condicione videantur: idcirco si uxor ante kalendas decesserit, heredi suo neque penum relinquet, quia legata non est, neque centum, quia dies legati cesserit necesse est legataria viva.

D.36.2.19.2 Statim dies mihi cedit, cum ab eo mihi fideicommissum datum est, cui sub condicione legatum est, quemadmodum si herede instituto sub condicione pure mihi legetur.

D.36.2.19.3 Si debitori quod sub condicione debet legatum est, præsens legatum est agique ex testamento statim potest, ut liberatio præstetur, et, si post mortem testatoris decesserit, ad heredem transmittit actionem.

D.36.2.19.4 Hæc dicenda erunt et si non ipsi debitori, sed alii cuilibet similiter legatum esse proponatur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑