Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 36.2.12.6

QUANDO DIES LEGATORUM VEL FIDEICOMMISSORUM CEDAT

inscriptio Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum

D.36.2.12pr. nec semel diem eius cedere, sed per singulos annos.

D.36.2.12.1 Sed utrum initio cuiusque anni an vero finito anno cedat, quæstionis fuit․ et Labeo Sabinus et Celsus et Cassius et Iulianus in omnibus, quæ in annos singulos relinquuntur, hoc probaverunt, ut initio cuiusque anni huius legati dies cederet.

D.36.2.12.2 Inde Iulianus ait, hoc legatum si servo relinquatur, deinde post primum vel alterum annum sit liber, sibi eum adquirere.

D.36.2.12.3 Item Celsus scribit, quod et Iulianus probat, huius legati diem ex die mortis cedere, non ex quo adita est hereditas, et si forte post multos annos adeatur hereditas, omnium annorum legatario deberi.

D.36.2.12.4 Sed et si quotannis sit legatum, mihi videtur etiam in hoc initium cuiusque anni spectandum, nisi forte evidens sit voluntas testatoris in annuas pensiones ideo dividentis, quoniam non legatario consultum, sed heredi prospectum voluit, ne urgueretur ad solutionem.

D.36.2.12.5 Si in habitationem aliquid vel in disciplinam legetur sic ‘annua’ vel ‘quotannis’, quibus diebus pensio debetur habitationis vel merces disciplinarum, isdem intellegitur legatum relictum, coniectura voluntatis facta.

D.36.2.12.6 Novissime Pomponius scribit nihil interesse, utrum ‘in annos singulos’ vel ‘quotannis’ an ‘in singulos menses’ vel ‘quot mensibus’ an ‘in singulos dies’ vel ‘quot diebus’ legetur․ ipse quoque huic sententiæ accedo: proinde et si ‘annui’ legentur tot aurei, idem erit dicendum.

D.36.2.12.7 Si cui homo generaliter sit legatus et antequam vindicet decesserit, ad heredem suum legatum transfert.

D.36.2.12.8 Si Titio sit sic legatum ‘quem Seius elegerit’ et Seius post electionem decesserit, locus est vindicationi semel adquisitæ.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑