Digesta Iustiniani 36.1.9
inscriptio Ulpianus libro quarto fideicommissorum
D.36.1.9pr. Sed et si alio loco iussus est adire et rei publicæ causa absit, æque cogendum adire hereditatem et restituere Iulianus ait, ubi abest.
D.36.1.9.1 Plane si quis petierit ad deliberationem tempus et impetraverit, deinde post tempus deliberationis adierit et restituerit hereditatem, non videtur coactus hoc fecisse: nec enim suspectam coactus adit, sed sponte post deliberationem.
D.36.1.9.2 Quod si suspectam dicit, profiteri debet non sibi expedire adire hereditatem, neque hoc dici oportere non esse solvendo, sed profiteri eum oportet, quod non putat sibi expedire hereditatem adire.
D.36.1.9.3 Si quis sub condicione fuit heres scriptus, pendente condicione nihil agit, tametsi paratus sit restituere hereditatem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
