Digesta Iustiniani 36.1.83
inscriptio Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris
D.36.1.83 Iulius Foebus testamento facto, cum tres liberos heredes institueret, Foebum et Heracliam ex eadem matre, Polycraten ex alia æquis portionibus, petit a Polycrate minore fratre, ut accepto certo prædio hereditatem fratribus concederet: et invicem eos, qui ex eadem matre erant, si qui eorum heres non fuisset, substituerat. Polycrati, si intra pubertatem decessisset, secundas tabulas fecit, quas matri eius commendavit aperiendas, si inpubes obisset․ deinde petit a prioribus, ut, si quis eorum sine liberis decederet, portionem suam exceptis bonis maternis eorum et avitis ei vel eis qui superessent restitueret․ Heraclia soror mortua sine liberis fratrem Foebum heredem instituit: Polycrates fideicommissum petierat et optinuerat apud Aurelium Proculum proconsulem Achaiæ: appellatione facta, cum solus Foebus egisset μονομερῶς, victus est, quia ‘ei vel eis’ verba utrosque fratres complecterentur․ adqui invicem duos illos tantum substituerat: sed et voluntas hæc patris videbatur, qui exceperat eorum bona materna, quia Polycrates aliam matrem et quidem superstitem habebat, cuius etiam fidei commissum erat, ut legata, quæ ei dederat in testamento, moriens Polycrati filio suo restitueret․ ․ ․ ․ ․ ․ ․ .
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
