Digesta Iustiniani 36.1.79
inscriptio Scævola libro vicensimo digestorum
D.36.1.79pr. Heredibus institutis filiis utriusque sexus singulos rogavit, ut qui sine liberis decederet partem suam hereditatis sorori fratrive restitueret aut, si frater sororve non esset, matri suæ, et hæc verba adiecit: ‘vosque, liberi carissimi, hoc fideicommisso teneri invicem volo, donec binos liberos educaveritis’․ quæsitum est, si quis ex liberis duos filios procreaverit, quamvis superstites non reliquerit, an heredes eius fideicommissum debeant․ respondit secundum ea quæ proponerentur videri fideicommissi onere liberatos.
D.36.1.79.1 Titius nepotes ex filia et furiosam filiam suam heredes instituit et fidei commisit filiæ, ut, si sine liberis decessisset, pars ei data perveniret ad coheredes: eam furiosam ipse Titius in matrimonio collocavit et enixa est filiam post mortem patris․ quæsitum est defuncta furiosa superstite ex eiusmodi coniunctione parta filia, an fideicommissum ad coheredes pertineret․ respondit, cum filiam reliquisse proponeretur, fideicommissum non deberi․ Claudius : nam etsi matrimonium cum furiosa non fuit, satis tamen factum est eiusmodi condicioni.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
