Digesta Iustiniani 36.1.77
inscriptio Scævola libro octavo decimo digestorum
D.36.1.77pr. Epistulam ad heredem suum in hæc verba scripsit: ‘Titius Cornelio heredi suo salutem․ a te peto, Corneli, quoniam ad te devoluta est pars matris meæ, item pars Sempronii curatoris quondam mei contraria fortuna usi et per hoc totus as meus apud te esse speratur, uti reddas restituas Gaio Seio uncias quattuor’․ quæsitum est, cum Sempronius in integrum restitutus sit ab imperatore, a quo fuerat deportatus, et adierit hereditatem, an is quoque rogatus sit, ut ex sua portione restituat hereditatem․ respondit Sempronium quidem non proponi rogatum, Cornelium autem heredem debere pro rata portione maternarum defuncti rerum restitutionem Seio facere.
D.36.1.77.1 Mulier heredis instituti fidei commisit, ut retenta parte quarta reliquam partem restitueret nurui quondam suæ, cuius fidei commisit in hæc verba: ‘rogo te, ut id, quod ad te ex bonis meis pervenerit, facias pervenire ad filium tuum’: quæsitum est, quando hoc fideicommissum restituere debeat, utrumne post mortem suam an iam nunc․ respondit ad tempus, quo nurus moreretur, fideicommissum aptandum esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
