Digesta Iustiniani 36.1.70
inscriptio Valens libro quarto fideicommissorum
D.36.1.70pr. Si heres, ab eo qui cum moreretur solvendo non fuit rogatus hereditatem restituere, suspectam sibi dicit, dubium non est, quin hodie coactus ex Trebelliano senatus consulto restituere possit․ sed et si sua sponte adierit, ex eodem senatus consulto restituturus est, quamvis, cum summa aut certum corpus per fideicommissum ab eo qui solvendo non fuit datum est, perinde non debeatur atque si legatum esset: eo enim casu legatarii, superiore heredis vice fungi eum, cui fideicommissum relictum est.
D.36.1.70.1 Si totam hereditatem rogatus restituere tu sponte adieris et sine deductione quartæ partis restitueris, difficile quidem crederis per ignorantiam magis, non explendi fideicommissi causa hoc fecisse: sed si probaveris per errorem te quartam non retinuisse, reciperare eam poteris.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
