Digesta Iustiniani 36.1.7.13
inscriptio Mæcianus libro quarto fideicommissorum
D.36.1.7 Sed sciendum est impendiorum quoque, quæ ad iter explicandum necessaria essent, rationem haberi debere: nam si ita institutus esset ‘si Titio decem dedisset’, non aliter cogeretur, quam si ei pecunia offeratur․ sed et salutis ac dignitatis ratio habenda erit: quid enim si morbo adplicitus Alexandriæ iussus fuit adire vel nomen vispellionis testatoris ferre?
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
